À Sebastian Scheffer, le 28 octobre 1665
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 198 vo.

Cl. viro D. Seb. Scheffero, Med. Doct. Francofurtum.

Nuper ad me venit quidam Germanus Tibi affinis, dictus Martinus Praungard, mecum vir
de quo et pro quo antehac, i. ante tres menses egerat mecum Aquitanus
quidam nobilis, vir militaris, dictus D. de Rissan ; Polliceor Tibi me
curaturum, ut si sese offerat aliqua occasio, ei propter Te inserviendi,
quotiescumque ope vel opere mea indigebit. Quum voles ad nos scribere,
memento quæso ut per Te sciam quid statueris apud Te, cum vestris
Bibliopolis, de tribus MS. Cl. Hofmanni, quos antehac ad Te misi, per
Seb. Switzer, ut et de alijs. Filius D. Horstij, collegæ tui, an sit in urbem
vestram reversus nescio : nec malè forsan egit, nec quidquam peccavit,
quum Galliam reliquit, sæpius enim infirmabatur nec frequens intererat
meis prælectionibus, unde fit ut minùs eruditus à nobis abierit : uti-
nam alibi feliciùs degat, et in studio medico magis proficiat. Dominam
tuam saluto. Vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, 28. Oct. 1665.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 28 octobre 1665. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1410&cln=s

(Consulté le 22.01.2020)

Licence Creative Commons