À Johann Georg Volckamer, le 12 novembre 1665
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 199 ro.

Clar. Viro D. Io. Georgio Volcamero, Noribergam.

Si fasciculum nostrum antehac Argentinam à me transmissum,
ut inde Tibi transferetur, nondum acceperis, Vir Cl. fac si placet ut
repetatur à D. Dinckel, Med. Doctore, ad quem ideo scripsi misique
par le chariot ordinaire de Strasbourg, dont j’ay payé le port depuis Paris
jusqu’à Strasbourg, à cinq sols la livre, selon la coûtume, à la Maistresse
mesme :
ideóq. vix ausim dubitare, quod non an acceperis : in isto fasciculo meo
reperies unum exemplar Horti Medici Paris. quod ut gratum habeas enixè precor : si plures
optaveris pro amicis tuis, scribe tantum quot volueris. Nullas antehac ad Te misi literas
nisi per D. Picques : pro transmissis meis ad D. Rolfinckium, gratias ago : fasciculus ille
Lugdunensis non perijt : est inclusus cum alijs libris in quodam dolio Lugdunum
transferendo, ubi reddetur Sponio nostro, qui postea curabit de cæteris, ut
ille se facturum ad me scripsit : et haud dubiè deerit. Cl. virum D.
Pancratium Brunonem, Prof. Altorfinum, ex animo saluto. Gratias ago
pro Curia Nariscorum : pro Arn. Kernero, et Osvaldo Crollio, quem Pragæ olim obijsse
Pragæ intelligo, anno 1614. Si magnum sibi nomen comparavit apud Principes, hoc certè
obtinuit tanquam Chymista, et eximius polliceator, ac secretorum propola : mihi certè
numquam magnus erit, nec vir bonus, nec peritus Medicus : ejus enim scripta scatent
multorum mendaciorum farragine, nequid dicam pejus. Andreas Libavius longè major
fuit, et ut mihi videtur, multis nominibus isti Crollio præferendus. Ambo Filij mei Te salu-
tant : de negotijs publicis nihil habemus certi : nec de Anglis, aut de Batavis, nec de
Suecis, nec de Cæsare : dicitur tamen Cæsar uxorem suam offeriri ex Hispania. Plura mihi non
suppetunt quæ scribam : Regina Parens languet, diuturnitate morbi prope conferta,
et ad tabem redacta. Vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, 12. Nov. 1665. Tuus G.P.

Cl. viros saluto, D. Richterum, Fabricium, Dilherum, Rolfinckium, etc.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 12 novembre 1665. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1412&cln=s

(Consulté le 13.05.2021)

Licence Creative Commons