À Johann Georg Volckamer, le 17 décembre 1665, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 201 vo.

Clar. Viro D. Io. Georgio Volcamero, Noribergam.

Sapientiam tuam laudo, Vir Cl. probóq. consilium tuum de transcripta
Epistola D. Rolfinckij. Gaudeo quod acceperis Hortum regium Paris. cum alijs
contentis, per D. Dinquel, virum optimum et amicissimum. Quidquid habue-
ris ad me mittendum, mitte per quam viam volueris, mea parum refert, modò
tutiorem eligas : si Tibi arrideat per Argentinam, ea ipsa utere : sin minus,
mitte cum mercibus D. Nic. Picques, quæ solent maximo dolio includi. Nunc puto
Tibi reddita fuisse qæcumq. ad Te miseram, ut et D. Richtero atque Rol-
finckio :
hoc enim postrema sua mihi persuasit D. Sponius. Omnium Chymistarum
scripta, ut et Paracelsi atque Crollij, scatent erroribus, mendacijs, calum-
nijs, fraudibus ac imposturis : ex quib. erubescerent eorum sectarij, impuri
et ignari ciniflones, si sapere possent, aut aliquid frontis haberent. Cl. viros
Amicos nostros omnes saluto, imprimis v. D.D. Richterum, Dilherum, et D.
illum Bürlinum, cujus vix memini : estne Medicus ? Gaudeo quod gratum habeas
Hortum regium Paris. alia duo Exemplaria mittam ad Te, per D. Dinquel. Quod
spectat ad Gaffarellum, monitum Te velim, illum non esse Parisiensem, sed

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 17 décembre 1665, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1418&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons