À Heinrich Meibomius, le 14 janvier 1666, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 203 ro.

Clarissimo viro, D. Henr. Meibomio, Helmstadium.

Accepi tandem fasciculum à Te mihi destinatum, Vir Cl. quem miseras Francofurtum,
accepi inquam, sed post multos menses, per ignaviam quorundam Bibliopolarum, quib.
istud negotium fuerat commissum : tutiorem et breviorem putarem illam viam, per D. Bec,
Serenissimi vestri Principis Augusti, quem Deus servet, in his partibus vicarium : quidquid ad
eum miseris, tutò mihi reddetur : quidquid ad Te misero, Tibi statim tradetur, ut ab
ipso audio : qua de causa Tibi reddendum adorno fasciculum, in quo reperies quædam
nova, optima et curiosa. Si velis eam viam eligere, imò sequi, pro Thesibus et
Libellis
antehac excusis à vestro Typographo, Henningo Mullero, secundum Indicem
que antehac ad Te misi, definitum et constitutum à Te pretium æquo animo reddam
atque persolvam nummis præsentibus, dicto Domino Bec : qui pecuniam habet apud
vos accipiendam, sibi debitam. Quod viam illam non probaveris, elige qualem
volueris, præsertim elige Amicum nostrum, Seb. Schefferum, Med. Francof. virum
bonum, ac certe fidei, qui statim summam à Te definitam, aura præsentaneo
restituet. Quod spectat ad postremum fasciculum, nuper à Te acceptum, gratias
ago Tibi singulares, et utinam aliquando possim referre : sed quandonam videbimus Histo-
riam illam Medicorum veterum, Cl. viri Parentis tui :
ut et Tractatum novum de
Cervisia ?
In primo fasciculo quem ad Te mittam, habebis Hortum regium Paris. fol.
Orationem quandam funebrem Gallicam, pro Philippo 4. Hisp. rege nuper demortuo : Fr.
Blondel, Doct. Med. Paris. Epistolam de natura Carcinomatis, et ejus curatione.
4. etc. Cl.
virum saluto, D. Herm. Conringium, ut et Iulium Hacberg, si ex Marchia
Brandeburgensi ad vos reversus fuerit. Regina Parens vivit et languet cum
tumore scirrhoso et scrophuloso in mamma sinistra : sed nullatenus carcinoma-
toso nec atrabilario. Meministi dicti tui voti improbi vestri Mæcenatis apud Senecam : Debilem
facito manu, debilem pede, coxa, etc. Vita dum superest, bene est :
præsertim in
viris Principibus. Vale Vir Cl. et me ama. Parisijs, die Iovis, 14. Ianu. 1666.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Heinrich Meibomius, le 14 janvier 1666, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1421&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons