À Georg Friedrich Lorenz, le 18 février 1666, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 204 vo.

Cl. viro D. Georgio Frid. Laurentio, Med. Doct. Lubecam.

Epistolam tuam Lubecæ datam 9. Iunij, 1665. accepi tandem post septem
menses, cum fasciculo Theseώn vestrarum, Vir Cl. an utrumque
mihi fuerit gratissimum, ne dubita quæso : imò fuit plusquam gratis-
simum, tum quod ex Epistola illa tua constantem tuum amorem, tuámq.
in me benevolentiam lubens agnosco : tum quod in fasciculo deprehendi
et reperi Theses quasdam Medicas selectissimas et eruditissimas : pro
quibus singulis gratias ago Tibi quàm possum maximas : sed quod lætitiam
meam intendit et adauget, illud unum est, quod alias ejusmodi Disputationes
mihi polliceris ; macte animo Vir Cl. ac perge sic de me bene mereri : quidquid
ad me mistransferis, amplectar et osculabor : pro quo reddam quidquid præscripseris,
sive pecuniam, sive libros, et quod volueris : vide igitur, et indica mihi quid à me
requiras Tibi transmittendum, ut ego Tibi gratum animum exhibeam, tam reddendi
et retribuendi quàm accipiendi avidum : Libros nullos Tibi designo, elige quos volu-
eris, Medicos, Chirurgicos, Historicos, Gallicos : si scribo, statim voto tuo Te damnabo, et
quantum in me fuerit, Tibi faciam satis. Eliæ Bonvinii de Theriaca libellum
numquam vidi, sed utinam eum per Te videam : aliquando cogitavi de Theriaca, et
ejus viribus in morborum curatione : sed illa mihi parum sapit : eam nuncupavit
Plinius, compositionem luxuriæ, et hoc jure merito : à quibusdam, vel ignaris, vel
Empiricis, tanquam pretiosissima Antidotus commendatur adversus pestem : sed hoc est

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Georg Friedrich Lorenz, le 18 février 1666, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1425&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons