À Bernhard Verzascha, le 6 avril 1666
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 207 ro.

Cl. viro D. Seb. Scheffero, Bern. Verzaschæ, Med. Doctori, Francofurtum. Basileam.

Heri suavissimam tuam accepi, Vir Cl. cui sic paucis et raptim respondeo. De præsentia calculi
in vesicæ fundo latitantis nec disputo, nec dubito : quamvis enim nulla sint in Medicina calculi præsentis
signa univoca, tamen ex aliorum concursu verum concluditur : Tibiq. consentio in diagnosi : sed à
diureticorum usu puto abstinendum in tali casu : sed cystotomia quamprimùm
indiget, sola enim vesicæ sectione potest detrahi : sed requiritis Cystotomum Paris.
peritissimum : ille est Fr. Colot, qui nunc est Moguntiæ, apud Principem Electorem,
Archiepiscopum Moguntium, apud quem de eo audietis ubinam sit : agite igitur
cum illo, ut conveniatis de pretio, ut et de tempore ad sectionem idoneo, postquam miseritis
Moguntiam. Buxtorfius, à quo nihil peteram, nec expectabam, amplissimè satisfecit :

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Bernhard Verzascha, le 6 avril 1666. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1431&cln=s

(Consulté le 25.09.2020)

Licence Creative Commons