À Johann Caspar Fausius, le 10 novembre 1666
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 211 vo.

Cl. Viro D. Casparo Fausio, Med. Doct. Heidelbergam.

Magnum mihi Vir Cl. gaudium attulerunt Heidelbergæ datæ 4. Sept.
quas nuper accepi : Laudetur Dominus pro amica illa tua mei recordationi,
quæ mihi lætitiam non mediocrem conciliavit, præsertim quum tui
in me amoris constantiam tam facilè agnoscam, et habeas penes Te
fasciculum, ante annum mihi destinatum, qui utinam per tutam
viam ad nos tandem perferatur. Sed dices : quænam tandem erit illa ?
certè nescio : an per Sedanum, ut olim mihi referebat optimus ille virorum
D. Anglis ? an per Basileam, ubi multos habeo Amicos, eósq. penè omnes
ex auditoribus olim meis : præsertim D. Burcardum, Med. Doctorem, ac
Prof. Botanicum : qui socerum habet mercatorem virum egregium ac bonæ
fidei, Dominum Chenaure, qui hîc negotiatur singulis mensibus : et per quem
tutò mihi deferetur ? an per civitatem Metensem, à Metz, ubi facit medicinam
D. du Clos, vir eximius, et Amicus singularis ? an per Genevam, ubi vivit
Bibliopola quidam vir optimus, dictus D. Widerholdt ? an per Francofurtum
ad Mœnum, ubi vivit D. Schefferus, Med. Doctor et Amicus singularis noster ?
Nisi aliam Tu habeas viam, Vir Cl. ex ijs elige qualem volueris : omnes enim illæ
mihi sunt certissimæ. Sed habetis Heidelbergæ virum quendam eximium,
dictum D. Spanheim, filij mei secundi, Car. Patin, Med. Doctoris, amicum
constantem et fidum : si volueris cum eo agere, Ille Tibi, ut spero, certam viam
Tibi haud dubiè indicabit. Pro impensis Te factis, refundam quantum et quodcumque
volueris. Quod effigiem meam tanti facias ex calculo argenteo, quem Tibi
meo nomine obtulit D. Inglisius, sanè lætor et seriò gaudeo : sed etiam aliquot alij
adhuc mihi supersunt, quos Tibi offero si volueris : aut saltem indica mihi quid
velis ut mittam ex nostra Lutetia : vel libros, vel calculos, vel quid aliud.
Ingenuum illum Iuvenem, tuarum latorem nondum vidi : sed epistolam hîc reliquit,
me absente : quum videbo, agam illi de Te, et propter Te, omnia mea illi offeram :
credas itaque velim, ipsum mihi fore commendatissimum : méq. illi profuturum,
sive re, vel ope, vel opera, vel consilio meo indigeat. Quod spectat ad Equites
Lotharingos, qui vestrum quietem interturbant, utinam omnes malè pereant, aut
saltem vos turbare desinant, nisi Rex noster summa illa sua potentia pacem
vobis restituat. Mira hîc narrantur de miseria civitatis Londinensis, imò et
totius Angliæ, tam ex pestilentia quàm ex bello et incendio. O utinam possent
omnes Principes simul inter se feliciter convenire, et concordibus animis, ut et conjunctis
viribus in Byzantinum Tyrannum arma convertere ! sed nihil inde mihi
sperandum aut expectandum videtur : talis enim sapientia apud eos non habitat,
aliud habent quod agant aut cogitent : nec forsan vellent si possent : ô infeli-
cem Europæ statum ! ô mores, ô tempora ! sed sileo : Dij meliora ! Vale, Vir Cl.
et me ama. Parisijs, x. Nov. 1666.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Caspar Fausius, le 10 novembre 1666. Note s

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1447&cln=s

(Consulté le 03.12.2022)

Licence Creative Commons