Ms BIU Santé no 2007, fo 212 vo.
Cl. viro D. Io. Vanhorne, Leidam.
Heri tuam accepi, Vir Cl. in egressu Scholæ regiæ, per eruditum illum tuum juvenem,
Suecum, D. Gustavum Lohrman, Cl. viri Olai Rudbekij affinem, pro qua gratias ago
Tibi quam-maximas. Suecum illum Doctorem vestrum vidi, sed obiter tamen, pluribus
aliàs cum eo agam, et postea de illo ad Te scribam. Gaudeo quod acceperis folium Anthrop.
Io. Riolani : ut et duos Tractatus Petri Petiti : et postea quoque fasciculum, D. Romph[.]
à me traditum, ut eum transmitteret ad D. Henr. Vander Linden, per quem acciperes :
quod tamen an sic fuerit factum, nescio, nihil enim adhuc ab eo audivi. tunc temporis fateor nihil
ad Te scripsi : alia enim via longè tutior mihi superest epistolas mittendi per D. Romphium,
amicum nostrum. Quod spectat ad libros in dicto fasciculo contentos, eos omnes Tibi offero,
rogóq. ut eos gratos habeas : longè plura Tibi debeo, sed ad retaliandum paratissimus.
Vivo. De tribus à Te desideratis iterum inquiram, et mittam quum habuero, ut et alia quæ occurrant. Si quid patiaris
ut à Te petam, hoc erit, Vir Cl. Si quæ Theses Medicæ aut Physicæ, vel Orationes
aut Disputationes Academicæ apud vos vænales prostent, eas quæso mihi emito, et
data occasione tuta, mihi mittito : pretium singulum facilè restituam : ea potissimum
requiro quæ ab annis 4. Leidæ typis mandata sunt : Theologica et Iuridica non
valde curo, nisi habeant aliquid novum, aut supra morem curiosum. Si quid ex
Gallia nostra optaveris, tuum erit mihi indicare, et ego mittam : interea v. requiro D.
Blasij Orationem de laudibus Typographiæ, in 4. Vale et me ama. Parisijs, 8. Dec. 1666. |