À Johann Daniel Horst, le 27 mars 1667, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 214 vo.

Cl. viro Io. Dan. Horstio, Francofurtum.

Immensas ago Tibi gratias pro tua 13. Febr. et alteram accepi Filij tui, cui ecce
responsum mitto. Egi cum SebD. Seb. Switzero, sed negavit se quidquam accepisse
à D. Schonwettero, mihi transmittendum : suam quidquid sit, patienter expectabo
singula, quæ tandem extincta utraque peste, ad nos devenient, si Deus voluerit.
Gratias ago pro ijs quæ tradita sunt D. Le Blond, quem non novi, nondum vidi.
Nova editio paratur libri Caroli mei in Hollandia, de quo posthac. Vale. Parisijs, 27.
Martij, 1667.

Tuus ex animo, G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 27 mars 1667, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1458&cln=s

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons