À Johann Paul Felwinger, le 29 décembre 1667
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 221 vo.

Cl. viro D. Io. Paulo Felwingero, Philosophiæ Prof. Altorphium.

Pro ijs quæ ad me misisti gratias ago singulares. Librum et Epistolam
quamprimum habui statim detuli ad Cl. virum D. Chapelain, apud quem de Te
præclara multa protuli : quæ utinam fructuosum et utile aliquid pariant,
in rem tuam : nec unquam per me stabit quin tale consilium Tibi succedat :
Aulæ fortunam quærunt quammulti, sed eam paucissimi assequuntur : aulici
ipsi jubent omnes bene sperare, sed rarò succedunt gratiosæ istæ pollicitationes :
quamplurimi spe lucri capiuntur, qui ad eos accedunt etiam proximè, qui tamen
nequidem summis digitis attingunt vellus istud aureum, ab omnibus concupitum,
expetitum et sæpe frustra inanibusque votis expectatum, imò nec vident. Sed Dominus Chape-
lain senex est, calculo vesicæ laborat, ad cujus sectionem non audet agitare. sese accingere.
Deus Te servet, Vir Cl. et eum à morbo liberet. Vale. Paris. 29. Dec. 1667. Tuus G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Paul Felwinger, le 29 décembre 1667. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1479&cln=s

(Consulté le 13.12.2019)

Licence Creative Commons