À Sebastian Scheffer, le 24 février 1668
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 222 ro.

Cl. Viro D. Seb. Scheffero, Med. Doctori, Francof.

Ecce postremam tuam accipio, Vir Cl. ab homine ignoto mihi redditam, cui pro
vecturæ pretio persolvi 20. asses : nec tamen rescire potui quis ille esset : tu vide per
quam viam miseris, aut cuinam mihi redendam tradideris : de pretio non curo. Vester
D. Ochs est in hac Urbe ; epistolam D. Moquillon misi ad uxorem. Si cogites de nova edi-
tione tuæ Introductionis, Tibique possim aliquo modo prodesse, fac
ut resciam, et intelligam quid volis, aut quid ad eam ornandam aut illustran-
dam possim præstare : Memini me in eam rem olim aliquid ad Te misisse. Infelicem
vicem doleo vestri Chalcographi Heidelbergensis ; et utinam possem ei succurrere.
De modiolo illo pro Exemplaribus Zacchiæ etc. rogo Te ut moneatur à vestro D.
Schonwettero, Bibliopola ille Argentinensis Zetznerus, ut nondum quidquam
mittat ad nos istorum librorum, si adhuc apud se habeat. De Petronio D. Lotichij
quid velis, non intelligo : utinam citò prodeat in lucem tantum Opus, et tamdiu à me
desideratum, imò et ab omnibus eruditis, Philologis et Medicis concupitum. Si vestro
D. Gotzio placeant Manuscripta mea Hofmanniana, in Methodum Galeni, et in libros
de Sanitate tuenda,
eóq. sit animo, ut ea velit prælo subijcere, in ejus gratiam, et
propter Te facilè mittam, et libentissimè propter Cl. Authorem ipsum, mihi olim
amicissimum : ut et Institut. ejus Epitomem ab Authore ipso dicatum filio meo
majori natu, Roberto Patin, ab annis 18. Doctore Med. Paris. est hodie mihi
succenturiato in regia Professione. De rebus nostris publicis nihil adhuc habeo
certi quod ad Te scribam ; inter Hispanos et Lusitanos plerique sperant
pacem ante mensem unum : sed inter nos et illos non æquè facilè crediderim,
nisi satisfaciant Regi nostro, felicissimo et potentissimo bellatori, qui summo
suo jure ac meritissimo, rem sibi, Reginæque nostræ debitam, armata manu
reposcit, quam tandem victrice dextra recuperabit vere proximo, si diutius ei
denegetur : utinam tamen inter se tandem conveniant, et omnes quotquot sumus, integra et
profunda pace fruamur, quæ nihil habeat insidiarum : et hoc vestræ Germaniæ
ut et nobis ipsis, imò et Hispanis ipsis, exopto ex animo. Dicitur quidem negotium
pacis ab Anglis et Batavis apud Regem nostrum tentari : sed quis tantum bonum
ausit sibi polliceri à talibus deprecationibus ? certè dubito : est enim Rex noster mari
terræq. potentissimus, atque fortissimus, et in eo rerum suarum statu, ut
ab ejusmodi vicinis suis tutò possit hihil sperare neque metuere : ^ Gallia nostra/ virtuti apud Clau-/dianum est simil-/lima, nimirum divi-/tijs animosa suis ;/ Rex noster omnia enim habet omnia enim habet
in sua manu ad sufficientiam, pecuniam nimirum, Duces fortissimos, et
milites infinitos, cum tomentis bellicis in maxima copia : imò nisi fortiùs
agat adversus nos Rex Hisp. nisi aliter agat pro Belgis suis tutandis,
ante finem æstatis, ipsius Belgij Hispanici pars major nostra fiet, et
ipsæ urbes quamvis munitissimæ, ultro transibunt in partes nostras :

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 24 février 1668. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1481&cln=s

(Consulté le 07.03.2021)

Licence Creative Commons