À Gerardus Leonardus Blasius, le 9 octobre 1668, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 225 ro.

Clarisimo viro D. Gerardo Blasio, Amstelodamum.

Per Gigantem tuum, imò et meum, Vir Cl. (erit enim mihi et tuo et proprio nomine in posterum
commendatissimus) accepi Theses illas Medicas decem quas mihi destinasti : pro quib.
singulis gratias ago Tibi quam possum maximas : earum latori et Tibi omne genus offi-
ciorum sancte polliceor. Si quem offendas ex tuis qui veniat Parisios, rogo Te ut ad me per eum scribas, méq. certum facias de tua valetudine, quam Tibi firmam et
constantem voveo et ac opto diuturnam. Hîc facio medicinam Legato Danico, D. Gabeo,
qui aliquando mecum egit de Th. Bartolino, quem laudat ut virum eximium, et in Anatomicis peritissimum : ego quoq.
laudavi ut virum bonum, et veterem amicum, ac in Artis operibus exercitatissimum : quem utinam Dij servent in multos
annos. Sed dic quæso, de altero amico, D. Plempio, Lovanij Professore, an vivat
et valeat : de eo enim ante biennium nihil audire potui, propter insanos bellumi Flandricumi furores.
Hîc habeo librum ad Te mittendum, curis meis tandem editum, Lugduni Celtarum,
nempe Casp. Hofmanni Apologiam pro Galeno : in quo multa deprehendes optima,
accuratè et ad unguem examinata, præsertim in Pathologicis : per quem sim eum
ad Te missurus nondum scio, sed mittam, modò mihi ocurrat vector idoneus. Nihil
hîc habemus novi effatu dignum, nec quidquam audent tentare aut vel aggredi nostri librarij,
qui propria ignavia sunt miseri nebulones, ac prope mendici. Vale, Vir Cl. et me
quod facis amare perge, quamvis immerentem. Parisijs, 9. Oct. 1668. Tuus et suus G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Gerardus Leonardus Blasius, le 9 octobre 1668, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1489&cln=s

(Consulté le 22/05/2024)

Licence Creative Commons