À Gottlieb Breüning, le 9 février 1669
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 227 vo.

Cl. Viro D.D. Theophilo Breuning, Stutgardiam.

Quod tam magnificè ac tam liberaliter exceperis filium meum C.P.
non est quod scribam ; nec enim desero, nec possum : ideóq. gratias ago Tibi quam possum
maximas, et utinam in vestram gratiam aliquid aliud possem. Nihil hîc
habemus novi in re literaria, præter Apologiam pro Gal. Cl. viri et olim pretiosis-
simi Amici nostri, Casp. Hofmanni : dignissimam quæ omnium Medicorum præsertim junio-
rum manibus quotidie tenatur per multos annos ; quam ideo prima occasione
transmittam ad D.Filium tuum, Auditorem olim meum, per Basileam vel
Francofurtum, prout ipsa sese obtulerit. Supplex Deum oro ut viridem tuam
senectam diu foveat, Tibiq. et toti familiæ tuæ, præsertim D. Filio tuo faveat,
in multos annos, vósq. omnes sospitet, lætósq. servet ac incolumes. Vale, Vir Cl.
méq. quod hactenus fecisti amare perge, ut et filium meum C. Parisijs, 9. Febr. 1669.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Gottlieb Breüning, le 9 février 1669. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1497&cln=s

(Consulté le 14.05.2021)

Licence Creative Commons