À Simon II Paulli, le 26 février 1669, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 229 ro.

Cl. viro D. Sim. Paulli, Bibliopolæ Argentoratensi.

Ut Epistolæ tuæ respondeam, Vir Cl. accepi per D. le Fevre, quæ misisti : nempe
Indicem ad Quadripartitum Botanicum Cl. Parentis tui : cum Catalogo tuorum
librorum :
utrumque mihi proderit : utar nec abutar : consilium tuum probo et laudo :
Ne quidquam mittas ad me velim per Bibliopolas nostros, quibus res meas sunt sus-
pectæ propter Carolum meum, Tibi notum, cujus nomine, quod eum redames, gratias
Tibi ago singulares. Te quoque rogo, ut nomine meo salutes D. Dinkel, Medicum,
et D. Zetzerum, Bibliopolam, cui renuntiabis me singula illa accepisse, quæ
ad me transmisit per dictum D. le Frere : et cui pro vecturæ pretio persolvi 17. lib.
Turonenses. Quod spectat ad D. Georgium Francum, Med. Doctorem, mihi prorsus
ignotum, rogo Te ut ei salutem meam nunties ; D. Dinkel apud eum pro me
spondebit. Cl. viros D. Parentem tuum, et utrumque Sebizium saluto : Tibi v. officiorum omne genus
polliceor. Vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, 26. Febr. 1669. Tuus ex animo G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Simon II Paulli, le 26 février 1669, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1500&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons