À Thomas Bartholin, le 1er avril 1669
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 230 ro.

Cl. viro D. Thomæ Bartholino, Hafniam.

Suavissimam tuam accepi, Vir Cl. per Matthiam Moth, archiatri
vestri filium, quem nomine tuo et Cl. Parentis, blandè et humaniter excepi :
nec illi deero quotiescumque opera mea indigebit : monui ipsum de quibusdam agendis :
Franciscum Colot, cystotomum peritissimum videbit operantem in extractione calculi
vere proximo, est enim mihi amicissimus : alia quoque videbit si possim : dissectiones
anatomicas vix reperiet, sunt enim elapsi menses hyemi, quib. dissecta fuerunt
publicè 4. cadavera muliebria : in quorum uno celebratæ fuerunt Operationes
chirurgicæ. Veniet quoque in Scholam regiam Cameracensem, in qua publicè
profiteor. An acceperis Hollerium per me missum, in fol. cum commentarijs
Lud. Dureti, Valetij, et Io. Hautin,
non indicasti, et adhuc dubito : sciam
itaque quum scribes si volueris. Typographi Parisini valde frigent, et
supra modum, ad mendicitatem penè redacti, propter difficultatem temporum ; sunt
admodum addicti lucro, quod non succedit : ideóq. nihil audent aggredi, et vix
quidquam moliuntur aut excudunt, præter Comœdias quosdam Gallicos, et
alias nugas palatinas. Casp. Hofmanni Apologiam pro Galeno, quam hîc
habebam MS. tradideram Bibliopolæ Lugdunensi, Laurentio Anisson, qui
tandem eam edidit : ejus Exemplar ad Te mittam, data occasione : omnium quos
scripsit est liber optimus : unum quoque mittam pro D. Sim. Paulli, quem
officiosè saluto. Cornelium Celsum tuum utinam perficias : de quo melius
sentio quàm de alijs omnibus : nullus enim adhuc mihi satisfecit : Mentellus n[os]ter
sui spem faciebat, sed inde nihil spero : quotidie senescit, et pollicetur, nec quidquam
unquam præstabit : vitæ summa brevis spem nos vetat inchoare longam : […] 70. annum superat.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 1er avril 1669. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1505&cln=s

(Consulté le 31.10.2020)

Licence Creative Commons