Transcription | |
Ms BIU Santé 2007, fo 237 ro. declarasti, vir clarissime, adeo ut nulli dubium esse possit, quin affectus ille gravis, quo conflictatur honestus adolescens, epilepsia sit : certa sunt et manifesta illius signa, quorum recensione supersede- mus, cùm illa tibi apprime innotescant. Causa hujus affectus, venenatæ nomen mereatur, qui ad cerebrum repens, ejus meninges vellicat, et paroxysmum excitat. Sed prima mali labes in nutritiis visceribus delitescit, quæ multa sordent eluvie : ^ unde exspi-/ratio gravis sursum/ effertur præcalida ac præfervida hepatis ab incauta victus ratione quâ antehac usus est adolescens ille ; augentur etiam et in posterum augebuntur, nisi maturè sibi prospiciatur, ejusd. morbi symptomata, ab organo sanguinis multa bile opprimatur, fiátq. æger tuus Libitinæ quæstus acerbæ. Remedia expugnando affectui idonea ea sunt quæ curasti sedulò administrari, ut non possimus non laudare consilium tuum : monebimus tamen difficilis curationis fore hunc affectum, quod cerebrum ista labe tactum nonnisi ægrè possit restitui pristinæ valetudini, nisi multa manu medica Phœbiq. potentib. herbis citò et diligenter admoveantur. Tecum itaq.censemus statim solvendam esse 2 plenitudinem 1 illam impuram, qua majora vasa inter alas et inguina posita distenduntur, sanguinis missione ter quaterve repetita ex utraque basilica : dein deveniendum erit ad utriusq. saphenæ sectionem : |
Imprimer cette note |
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. –
Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé 2007) : 3, note s.
Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8133&cln=s (Consulté le 19/09/2024) |