Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 5
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fo 239 ro.

Ex D. Moreau.

In declinationibus gravium morborum magna ex parte fiunt paro-
tides, quas et Dioscuros vocant aliqui, à fausto nimirum indicio, quod
solutio ægritudinum instet ? Vide Cassium Iatrosophistam, pro-
blemate 30.
et in illud, scholia Gesneri. Parotides dioscuri dicuntur,
ex eo quod morbi solutionem instare significent, sicut et Castor[es]
seu Dioscuri dictæ stellæ cùm geminæ apparent, in aliqua navis par[te]
prosperi cursus prænuntiæ habentur. Unde Plinius lib. 2. cap. [37.]
ubi de stellis Castoribus ait. Quum geminæ apparent salutares ha[ben-]
tur, et prosperi cursus prænuntiæ : quarum adventu fugari diram illam
ac minacem Helenam ferunt etc. In quem locum Dalecampius sic.
Græci hoc meteoron vocant πολυδευχεα, Latini Castorem et Pollucem.

Quand les parotides commençoient à paroistre, voire mesme in
declinatione morbi,
Mr Marescot disoit qu’il fallait recommencer à
saigner plus que jamais, et saigner en diable et demy. Mr Hautin
en disoit autant. Je l’ay ouy dire à Mess. Seguyn, de La Vigne, et à
M. Guillemeau. Vide Botallum de curandi ratione per sanguinis
missionem, cap. v.

Si Castor et Pollux simul appareant, felicem navigationem portendun[t]
atque prænuntiant : secus si solæ. Vide Novarini Aquas nuptiales, p. 369.
Vide Muretum in variis lectionibus, lib. 6 cap. ii.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 5. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8135&cln=s

(Consulté le 30.09.2020)

Licence Creative Commons