Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 9, note s.
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fo 241 ro.

De vermium curatione.

Stratagematica velut vermium curatio est [am]ara ore exhibeantur,
sic n. vel fugati deorsum præcipites feruntur, rerum amararum odio, cùm
dulcib. generentur, vel necantur. Mortui. a. faciliùs naturæ et cathartico
expellenti cedunt : in eam rem utroq. nomine, et fugando necandóq. et enectos
excremendo valet rheum et aqua rhei in decocto absynthij infusi ; vel portu-
lacæ, quæ sua aciditate et viscositate necat ; qua inserta omnia prohibita trans-
piratione qua sola vivunt, necantur : infunditur et in aqua scordij, quod ad eam rem
vires habet insignes, tum specificas, quatenus cardiacum et putredini resistens : et mani-
festas, quod allium redolet : dulcia per inferiora oportet ingerere, ut clysteres ex
lacte et saccharo, quod vermes ad dulcia accurrant : Umbilico sunt imponendi fotus,
cataplasmata et litus ex amaris, ut theriaca, quæ adversus omnium ferarum
grassationem, earúmq. necem plane noxam plurimùm valet.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 9, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8139&cln=s

(Consulté le 18/04/2024)

Licence Creative Commons