Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 15, note s.
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fo 246 bis ro.

Consultatio.

Illustrissimus æger annos natus 32. temperamento naturali
sanguineus, et biliosus, à teneris annis adeo indulsit genio,
ut Veneris et Bacchi abusu naturalis œconomiæ
ταξιν destruxerit, ideóq. varia passus est symptomata,
ut hemicraniam, ophthalmiam à continuo appulsu
vaporum cerebrum impetentium, gonorrhœas pudendique
ulcuscula ab impuro et frequenti concubitu ; quib. quasi
his assuetis, curatis, in sequentia delabi non desijt. Hic
siquidem à 14. aut xv. mensibus virulentam gonorrhœam
obscœnæ libidinis consectariam contraxit, quæ citiùs forsan
curata, duplici penis ulcere stipata est, quod cùm esset
internæ et indubitatæ malignitatis argumentum, necnon luis
imminentis prodromos, Medicos ad specificorum ut dicunt
remediorum usum impulit, qui sequentib. catharticis,
quotidianis sudorificis, stuphis siccis, alijsq. hujuscemodi,
nescio quo ordine quáve methodo, symptomata mitigarunt,
curámq. palliativam intulerunt : nam per duos ni fallor
menses meliùs se habuit æger, sed in instanti venereum
illud venenum in interiorib. viscerum cuniculis latitans, vires
suas exeruit, rursúsq. per universum corpus irrepsit, et ex-
pandit seminarium : invasit ægrum febris, sed erratica,
propter ferocientis humoris impetum ; implacabiles cruciatus et
dolores membranas, venenata qualitate jam perfusas,
lancinant : pustulæ caput defœdant : accessit utriusque
auris surditas, variaq. persensit æger symptomata adeo
urgentia, ut rursus ad Medicos confugerit, qui tanta symp-
ptomatum caterva perterriti, multa præstanda moliun-
tur, diversisq. machinis morbum evincere conantur,
hydrargyri potissimùm litu copiosissimam salivationem
excitant, et ad illud tanquam ad tutissimam anchoram
concurrunt, sed in ægri perniciem, ne dicam omnimodam
ruinam tendunt : licet enim erumpentes pustulæ exsiccatæ
fuerint, ulcera sanata, partium tonus ita perversus est, ut
denegata fuerit huc usque sanitas ægrotanti : debilissimum
enim est cerebrum pituitâ scatens : pulsus debilis ab insigni
spirituum jactura, labefactata facultas naturalis tum
prædictis remedijs, tum balnei aquæ tepentis usu tempore
hydrargyroseos ; macrescit æger et in cachexiam propensus,
quæ omnia fovet et auget febris quotidie recurrens ab
illarum partium δυσκρασια orta, cujus naturam paucis
recensebimus.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 15, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8145&cln=s

(Consulté le 25/06/2024)

Licence Creative Commons