Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 16
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fo 247 ro.

Hanc [pagina]m ad me miserat D.
Dupuis, Chirurgicus Parisiensis.

Consilium pro iuvene Noviodunensi, viscerum intemperie et ulcere in mesenterio la[tente,]
habitum cum D. Seguyn, Christianiss. Reginæ Med. primario, suis in ædibus, die 7. Ma[rtis 16…]

Nobilis vir de magno affectu conqueritur, à quo ut sanetur consilium nostrum requirit : id[circo]
quid de eo sentiam, breviter explicabo. Omnis medendi methodus circa à tribus præcipuis pendet, […]
dignotione nimirum, prænotione et curatione. Diagnosis : Diagnosis tria alia demonstrat, partem afec[tam],
causam et speciem morbi. Pars affecta hic multiplex est ; partes nimirum omnes nutritiæ : imprimis
v. hepar et lien, quorum viscerum intemperiem et άτόνιαν detegit ipse color in ægri nostri facie
conspicuus, unde fit ut qui eo modo colorati sunt, à Gal. lib. de loc. affect. hepatici dicantur.
Intestina quoq. affici indicat molestum et importunum alvi profluvium, quod etiam partim à
prædictorum viscerum imbecillitate fieri crediderim : sed diarrhœam hanc multò graviorem et pericu-
losiorem facit aliud symptoma, rarum sanè et insolitum, sed periculosissimum, quod nempe
sit purulenta : pus etenim deijcit æger quotidie, syncerum, seorsum et alvi fæcibus impermistum,
magna interdum copia, absq. ullo sensu doloris ; quod quidem pus aliunde quàm à mesenterio
decidere vix crediderim : neq. enim, ut ait eruditiss. Fernelius, lib. 6. patholog. cap. 7. ab inflammatis
intestinis, neque à ventriculo potest posset sine vehementi dolore prodire : ex iecoris .v. aut
lienis inflammatione, febris vehementior affligeret, omniáq. symptomata fierent gravissima :
neq. tam syncera sanies seorsum ob longiorem viæ tractum exiret. Renes etiam affecti non
illac, sed per urinas repurgarentur. Itaq. unum mesenterium reliquum est in abdominis
capacitate, quod sub illis notis inflammatione tentatum, pus per alvum
eo modo possit evomere. Causa morbi est supervacuorum humorum sordida et
impura colluvies, ex intemperante victu, et liberaliore meri generosi potu, ea quantitate collecta, ut
destinatis à natura receptaculis tota excipi non potuerit, ita ut non parva eius portio in vicinas sedes
illapsa sit, præsertim .v. in pancreas et mesenterium, quæ totius corporis veluti sentina sunt. Species
morbi est viscerum nutritioni dicatorum summa intemperies calida cum materia impura ; et abscessus
ut reor, in infima parte mesenterij, ab acri et putrida materia illuc congesta, tanquam à […] exortus.
Prognosis. Et hæc de propositi affectus diagnosi : veniamus ad prognosim. In magno sanè et ancipiti versari periculo ægrum
opinor, tum ratione intemperiei, tum ratione ulceris, quod continuò per alvum pus demittit, unde etiam verendum
est ne diarrhœa illa, præ humoris acrimonia, in dysenteriam tandem transeat, et ulcus in intestinis immedi-
cabile efficiat : florida tamen ægrotantis ætas, validæ adhuc vires, æger Medicorum consilijs obtemperans, et
anni tempestas curationi quam intendimus idonea, aliquo modo me recreant, et omnem curationis spem adhuc
non adimunt. Eam itaq. sic auspicandam censeo autumno. Therapia. Iniecto primùm in alvum enemate ex iiij. emoll. de hordeo,
cum melle rosaceo, sacc. albo, et vitello ovi, sicq. expurgata prima corporis regione, secandam venam in
cubito censeo, non equidem ratione ulceris (etenim qua ulcus est, solam exsiccationem ad sui curationem requirit,) sed, tum
ratione intemperiei hepati affixæ, tum ut faciliùs in posthac in actum promoveantur cathartica à nobis præscri-
benda : dein unaquaq. hebdomada repurgetur corpus potu ex folijs Oriental. rheo, vel cassia confecto,
infusis in decocto radic. cich. oxalid. gram. capillar. et agrimonij ; cui tantillum addetur syrup. diarrhod.
solutivi. Eo potu pluries repetito, et expurgato corpore, ad aquas medicatas, verbi gratia Spadenses, Pugenses,
aut Forg Forgenses se conferet, quib. fluida semper alvo, aut na[tur]æ aut artis opera, per mensem ad
minus quotidie bis liberaliter utetur ad ulceris detersionem et exsiccationem. Interea diæta utatur
refrigerante et mediocriter exsiccante ; aerem purum et sicciorem respiret : sorbeat ; pane optimo, iusculis omphacio
multo alteratis, gelatina, ovis et carnibus avicularum pascatur : pisces, etiam hac sancta quadragesima,
cane peius et angue fugiat ; ab omni fructu horario, dulciario cibo, piperatis et salsis abstineat : potus ei sit
decoctum hordei, radic. aperient. graminis, taraxachi, acetosæ, agrimonij et capillarium, cum pauco vino,
cui nimiùm assuevit, eóq. albo potiùs quàm rubro. Ex aquis medicamentistis redux, iterum blando cathartico
expurgato corpore, ad lac asininum se conferat, quo sese repleat et saginet quo usque increpata
et integra sanitate fruens, omnes in sano homine sano requisitas functiones perbellè obeat. Hæc est mea sunt quæ
huic affectui curando mihi videntur convenire.

Hæc omnia probavit D. Seguyn, quib. etiam iniunxit uzum usum quotidianum hydromelitis cuiusdam
exsiccantis et detergentis, et Pugenses aquas commendavit.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 16. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8146&cln=s

(Consulté le 12.07.2020)

Licence Creative Commons