Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note s.
Transcription

Page 59

gebat status, linguæ quadam Balbutie, quæ Prid. Id.
Ianuariis anno M. DC. IV. circa Sextam à meridie
correptus ex arte et natura ab Heroardo restitu-
tus, æque ac Hernia intestinali, dum inflato folle
luderet, XIII. Kal. Octobris Anni, M. DC. II.
quem item Heroardus adhibitis levioribus, et ad
sanitatem restituendam tuendamque, et ad mor-
bum alioquin rebellem ex tempore percurandum
remediis ex officio et Regis summa delectatione,
Reginæ delectamento, necnon et Medicorum qui
tum aderant voluptate accurate tractavit, et
sic meliori naturæ et Regi et Serenissimæ Re-
ginæ, et Galliæ et omnibus Heroardi curis auxi-
liatus, et sic à neutro statu languentisque naturæ
suspirio ad certiorem et salubriorem sanitatem re-
vocatus, molliori ad literas et ad arma ineptiori mu-
lierum sexu, curialium, dicam, nugis ad sapientis
ac prudentis, licet sapientia ac prudentia Heroina-
rum mulierum sales, administratoris nutum, ne
laudem, arbitrium, translatus ab Heroardo Clarissi-
mo Prudentissimoque Viro et Medico librum quem
de Instituendis principis moribus ediderat ac tanto
Principi consecrarat, gratis oculis ac animo satis
hilari auditurus et audiendus excepit. Inter hæc
importuno diroque fato præripitur generosissimus
ac invictissimus Henricus Quartus VIII. Kal. Iunii
ann. M. DC. X. quo tempore Delphinus Galliæ
spes expectatissima Rex creatus Heroardum ad al-
tiora designavit, qui tandem, illustrissimæ religio-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8225&cln=s

(Consulté le 21/04/2024)

Licence Creative Commons