Beverwijk a, page 164.
seam lectorum. Crambe recocta. Ince-
pere quid Chymici, nec infœliciter.Quo-
rum vestigiis insistens non ipse modo di-
ligenter omnia investigo, sed quantum
est ubique eximiorum Medicorum in
consilium adhibeo. Inter eos etiam Cla-
rissimum Morellum, collegam tuum, et
utrique amicissimum Naudæum (adde-
re liceat) nostrum. Hujus Syntagma de
Studio militari, authoris munus, vidi, le-
gi, probavi. Et quid non ego, probatum
optimo cuique et doctissimo, celebra-
tumque a nobili poeta Borbonio, cujus
ego viri ingenium et ingeniosos versus
unice suspicio. At judicio Grotii, nihil
sublimius. O incomparabile patriæ de-
cus, quamvis patriæ, ut videtur, non na-
tum ! Vates esse potuit esse summus vatum,
et amicorum Cl. Heinsius, cum ante
xxvi annos imagini ejus inter alia sub-
scriberet :
Depositum cœli, quod jure Batavia
mater
Horret, et haud credit se peperisse sibi.
De libro Gallico, quem offers, Batavice
accipiam, si R .P. Mersenno tradideris,
qui sua mittere solet Zulichemi topar-
chæ, Principi a Consiliis, mihi amicissi- |