De Thomas Bartholin, avril 1660, note s.
Transcription

Bartholin b, page 18.

Alvi excrementa per Scrotum.

Guidoni Patino, Parisios.

Adhuc DEI gratia supersum, vivo et valeo, quanquam inter publicas patriæ calamitates intra et extra urbem hactenus sim versatus. Interea quid Riolanus egerit, rescrire non potui. At Consobrinum meum D. Henricum Fuiren amisimus, vel ad cœlestem patriam præmissus, Virum eruditione Medica et candore inusitato conspicuum, qui instructissimam Bibliothecam Medicam et Musæum Rariorum cum amplis stipendiis patriæ Academiæ legavit. Nos inter publicum privatumque luctum in mediis nivibus de Nivis in Medicina usu aliquid Commetati sumus, et Historiarum Anatomicarum telam pertexuimus. Finita vero Centuria sexta, occurrit his diebus Rusticus, qui inter raros reponi meretur. In vicino pago Balderup rusticus, cui nomen Olaus Andreas, supra annos 30. natus, cætera sanus, præterito autumno apud cæmentarium operibus suis vacans, obstrutione alvi spatio dierum quatuor et decem vexatus, aliis nihil proficientibus sumpsit adipem balenæ cum cerevisia, quo medicamento alvus ei liberaliter

Bartholin b, page 19.

soluta, cuit amen successit inflammatio Seroti in sinistro latere, unde sphacelus. Mortua Scroti parte sponte sua decidente, testiculus sinister sanus comaruit, nec ulterius gangrenæ serpit. Per patulum vero formaen Scroti fæces alvi excernuntur, et quicquid per os assumit, tanta subinde violentia ut cum sonitu ingenti erumpant, flatibus sine dubio per insolitam viam urgentibus. Per anum quoque die semel excernit, sed per Scrotum fere continuo, quod sine nausea nec vidi, nec scribo. Herniam fuisse suspicabar, intestinis in scrotum prolapsis, posteaque ab acri materia, forsan calce, erosis, et succedente gangræna scroto communicata, quia nullo shinctere cohibentur, secus ac in ano. Forsan huic similis fuit Æniates apud Hippocratem l. 7. Epid. in Delo retro in latus sinistrum jaculo percussus, cui sedes extra in scrotum prolapsa est, sed quinto die mortuus dicitur, quia excrementis exitus per scrotum denegabatur. Hanc Historiam addidi, ne inanes ad Te, rebus occupatissimus seriis, literæ irent. Brevi ad vos ex Italia venturum Affinem meum D. Henricum a Moinichem, Anatomicum et Medicum Doctissimum, amicitiæ Tuæ commendo. Vale,

Bartholin b, page 20.

Vir summe, et frequentibus literis amorem solitum testare. Hafniæ,

T.T.
Th. Bartholinus.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Thomas Bartholin, avril 1660, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9070&cln=s

(Consulté le 19/03/2024)

Licence Creative Commons