De Thomas Bartholin, le 29 août 1662, note s.
Transcription

Bartholin b, page 357.

Epistola lxxxiv

De mirabilibus in partibus humanis.

Guidoni Patino Lutetiam.

Nuper misi fasciculum librorum non-
ullorum cum Humaniss. Christo-
phoro Nicolai ex comitatu Illustrissimi
Legati Annibalis, jamque spero recte Ti-
bi esse traditum. Catalogum cum literis
commisi Dn. Troilo in eodem splendido
comitatu. Dispensatorium nostrum Haf-
niense ibidem invenies a Te desideratum.
Ipse semper dubitavi de veritate Senatus
Consulti Gratianopolitani, veris tamen Hi-
storiis addidi, ut varietate grata Lectores
demererer. Ut Poëtæ, ita et Hirstorici

Bartholin b, page 358.

prodesse volunt et delectare. Mussipon-
tanum fœtus varia judicia expertus est. Di-
ci non potest, quam ferax sit hoc seculum
monstrorum. Nuper donata mihi sunt ossa
fœtus multa et magna satis, quæ ex um-
bilico rupto non ita pridem prodierunt
post 16. annorum imprægnationem. Vivit
adhuc mulier apud nos, et quotannis has
ossium crises patitur. Adeo ludit natura
circa generationem nostram. Ad umbilicum
autem Matris, quæ via ex utero ? Simi-
le tamen observarunt quoque
Albucasis,
Donatus, Cagnatus, Langius. Factum ad-
miramur, vias ignoramus :

Scilicet id fieri cogit natura viarum
Multimodis varians.

Neque rerum raritas Historici fidem im-
minuit. Et quanquam fabula fuerit inge-
niosi impostoris, etiam hæc similiaque Hi-
storiis suis inserunt veteres et recentiores.
In mei defensionem id dictum volo, qui
ea fide hæc aliaque Historiis Rarioribus
inserui, qua accepi. Nolo enim pro veri-
tate hujus rei vadimonium deserere. Quæ
vidi, pro veris narrare possum in cæte-
ris Lector stabit aliorum, non mea, au-
thoritate. De Mussipontano fœtu quid sen-
tiam, ad Celeberrimum
D. Horstium per-
scripsi. In opere
Straussiano Epistola mea

Bartholin b, page 359.

legitur. De historiæ veritate dubitavi.
Rationes tamen inveni quæ rei probabili-
tatem stabilirent, si vera esset. Fidem
narratis conciliet author, quisquis sit. Nam
in multis credimus primis autoribus, qui
si ex illorum numero sint qui, ut
Comicus
loquitur, ubique imponunt in manum no-
bis pro cestu cantharum, decipimur sanè,
quanquam Delphis oracula cessent. Parum
tamen nobis has historias scribentibus pro-
dest, vera scribamus an fabulas. Cum Sa-
tyrico enim querimur :

Quis dabit historico, quantum daret acta
legenti ?

Tu ipse, Magne Patine, hoc studii genus
olim vehementer dissuadebas, quum Hi-
storiis delectari me videres. Sed aliter hic
versatur Medicus, aliter Polyhistor. Va-
le, amicorum decus, et florentem sene-
ctam in morborum contemptum diu
conserva, meque ama. Hafn. 29. August.
1662.

T.T.
Th. Bartholinus.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Thomas Bartholin, le 29 août 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9076&cln=s

(Consulté le 09/12/2024)

Licence Creative Commons