De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1653, note s.
Transcription

Desmarets, livre ii, page 398

scendis, propter historiæ vtilitatem, et iu-
cunditatem, opera, quantùm licebit, post-
ea erit insumenda. neque enim in his epi-
tomis est subsistendum, per quas strictim
res discuntur, vsquedum liceat auctores
ipsos, qui omnia pleniùs persecuti sunt, per
otium euoluere. Sed præcipuè rebus gestis
Romanorum animum intendere oportet.
cùm enim amplæ, et magnificæ fuerint, et
aliunde tam multos scriptores Latinos quo-
tidie in manibus habeamus, notiores quàm
reliquæ nobis esse debent. nam suæ cuique
nationis historiam maximè legendam esse,
et præsertim eam, quæ nostra tempora pro-
piùs attingit, monere non operæ pretium
esse existimo : idem de finitimarum gen-
tium rebus dictum puta : quæ vt meliùs, et
sine interprete noscantur, illarum natio-
num linguæ sunt addiscendæ, præcipuè I-
talica, et Hispanica, quæ, cùm, ut et no-
stra, à Latina proficiscantur, non debent
ignorari : cùm Italica præsertim egregios
siue in stricta, siue in soluta oratione scripto-
res habeat. Hîc quoque obiter monebo ex
nostris auctoribus etiam eximios esse le-
gendos, ne velut domi peregrini simus, et
hospites, et in patria lingua, quod turpis-
simum est, siue scribendo, siue loquendo

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1653, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9098&cln=s

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons