À Christiaen Utenbogard, le 27 janvier 1651, note t.
Transcription

Brant, page 198.

legas. Velim quoque scias, me Apulejum
tuum Pricæi accepisse, de quo gratias ago :
meque novam domum incolere, quam in hac
vicinia emi, novem millibus aureorum : quum
ad me scribere volueris, eodem titulo quo
cœpisti perge, mutate tamen loco, et pro
la rue des Lavandieres, scribe, dans la pla-
ce du Chevalier du Guet
. Spem mihi fe-
cit Riolanus de Te, mentionem facturum
in 2. parte sui Enchiridii : monebo, eique
aurem vellam, ut stet promissis : nunc totus
est in concinnando tractatu de usu emetico-
rum
, adversus Chymistas, quem ad editio-
nem destinat. Hic dissectum est cadaver cu-
jusdam latronis, in quo hepar sinistrum hy-
pochondrium occupabat, lien vero dextrum :
super illa insigni viscerum mutatione, situque
extraordinario, tractatum vernaculum idem
meditator : quidquid in lucem emiserit, ad
Te sedulo mittetur. Sennertum Lugduni, nu-
per editum eme et Tibi habe : est illa am-
plissima editio, eaque optima : hîc Biblio-
polæ nostri, lucriones turpissimi et miserri-
mi, male compactos tres tomos vendunt
27. libellis Turon. non dubito Te Amste-
lodami
viliori pretio eos habiturum : sed ite-
rum moneo, eme et lege : si utrumque fe-
ceris, non pœnitebis ; author est bonæ fru-
gis plenissimus, et omnibus Neotericis, uno

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 27 janvier 1651, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1051&cln=t

(Consulté le 14/04/2024)

Licence Creative Commons