À un médecin anonyme, le 26 mai 1653
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 24 vo.

Observationem 2. ad Thesum Gallicam D. Guillemeau, anni 1648. In tanto æstus […]
sapienter egisti utpote, quia sanguinem ex utraque basilica sæpe detraxisti. Pro linimento ad regio-
nem hepatis apponantur lintea inlita oxycrato tepido.

Si rheumaticus dolor, febris, sitis, aliáve symptomata recurrant præsentem fluorem
testantia, recurrendum erit ad basicilicarum sectionem, ut et etiam tandem ad saphenam :
cum multis et frequentibus enematis : quæ ubi mituerint, ter quaterve repurgabitur
ex foliis Orientalibus cum cassia et sirupo diarhodon. Postquam his artibus fuerit illi corpus re-
purgatissimum, loco lactis asinæ, biliosis ejusmodi corporibus noxii minùs idonei, utatur semicupio, imò
etiam balneo universalli, per dies 8. unoquoque die bis, mane et sero, ad contemperationem illius fer-
voris, ea lege ut 4. ipsius balnei die cessante balneo, repurgetur et post balneum ipsum
repurgetur, ne tetra eluvies et fœda saburra in viscerum ductibus collecta, et à balneo
colluta liquata viscerum intemperiem adaugeat, nisi statim eliminetur : unde prava diathesis
ipsorum viscerum haud dubiè sequetur, vel hectica febris, vel hydrops siccus, aut tale quid
funestum et perniciosum. Abstineat ab aquis medicatis quæ vulgò minerales dicuntur.

Hæc sunt quæ pauca mihi describere licuit inter illas quibus conflictor temporis
angustias ; et varias occupationes : quæ utinam tibi arrideant : sin minus, saltem mei in te amoris symbolum
erunt certissimum. Vive et vale, et strenuè rem gere. Tuus ex animo G. Patin, Bell. D. Med. Paris.
Datum Lutetiæ Parisiorum 26. Maii, 1653.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À un médecin anonyme, le 26 mai 1653. Note t

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1055&cln=t

(Consulté le 30.09.2022)

Licence Creative Commons