À Johannes Antonides Vander Linden, le 7 juillet 1656, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 43 ro.

talia posthac alia mittam : quotannis enim aliquid tale novum suppetit.
Hyemis mensibus hîc apud nos viguit controversia, de purgatione initio pleuri-
tidis
, à quibusdam Novatoribus de stibiali gente atque factione, instituta :
ex utraque parte aliquid scriptum est : sed unum habemus Collegam, qui dictum Franc.
Blondel, virum eruditissimum, qui integrum ex professo Tractatum scripsit
de Pleuritide, quem publicè prælegit, in Scholis nostris, nunc v. secundis curis
illustrat ac emendat, ut brevi prælo subujciat : ibi pestilentissima jugulatur
opinio de purgatione initio pleuritidis exhibenda : et certè cave pejus et augure
viro bono, suis ægris metuenti, fugienda videtur. Editi libri aliquot Exem-
plaria statim mittam pro Te, D.D. Utenbogardo, Van-Horne, et Vorstio. Illi quod miseris
alterum meum fasciculum, gratias ago : eúmque Tibi amicum esse gaudeo : quam-
diu hîc apud nos vixit, virum bonum atque probum esse deprehendi, et
bonarum partium : in quibus eum preservaturum esse confido : ei si placet salutem
meo nomine denuntiabis, et meam mittes. Carpi commentarium in Anat.
Mundini
revera non misi, memoriæ lapsu : sed ecce mitto per D. Angot,
ut eum primo suo quem ad vos adornabit fasciculo includat Tibi reddendum.

De MS. Hofmanni quæ hîc habeo ad vos mittendis, nondum ita planè
decrevi : nec puto rem esse adeo paratam ipsi vestro D. Elsevirio. Si enim
sibi in animum induxerit omnia tanti Viri Opera colligere atque typis mandare,
certum est plures fore tomos illius sylloges : ejus tamen propositum valde
laudo, et bene habet, nec ab eo recedam : revera hîc habeo Χρηστομαθ.
ejus Physiologicas et Pathologicas : prioribus illis subjugendos esse puto
tres novos Tractatus numquam antehac editos, qui sunt Lugduni Celta-
rum in manibus Amici, ad quem ante triennium miseram, ut prælo subji-
centur : quod hactenus effectum non est per ignaviam, et forsan inopiam,
cujusdam Typographi, qui eos edendos susceperat : in eam rem vestram
priùs mihi videntur Lugduno repetendi, et istis Χρηστομαθ. quas hîc
habeo, primùm conjungendi : sunt a. tres illi Tractatus de Spiritibus
et Calido innato : de Partibus similaribus et solidis : et de Humoribus
.

2. Singulos illos Tractatus non priùs à me dimittam quin mihi
peculiari scripto constet, D. Elsevirium brevi eos typis mandaturum : et
quia magni sunt apud me pretij, pro quibus nimirum habendis, ne fortè
perirent in Germania, ab obitu præstantissimi Auctoris, trecentas libellas
Turonenses tradidi, ante annos octo, pro quibus tamen obolum non reposco :
de numero tamen aliquot Exemplarium pro Amicis meis et aliquo αντιδωρω
certabo, ne mihi singula pereant : nihil tamen non patrabo, in Amici mei
memoriam, et gratæ posteritatis commodum, ut tandem augusta eorum
procedat editio, quoniam auro contrà cari mihi videntur habendi tales MS.

3. Ne diutius hæreant atque moventur apud Typographos, hoc
unum etiam apud me constitui, me, quidquid habeo, non traditurum quin
priùs Operum Hofamnni editorum tomus alter prælo subjectus fuerit : timeo
enim Danaos, nec vel dona ferentes : nam me vestigia terrent. Habes consilium

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 7 juillet 1656, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1086&cln=t

(Consulté le 28/02/2024)

Licence Creative Commons