À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 27 juillet 1656
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 44 vo.

videtur ; faciunt illi Medicinam absque fraude et fallacijs, more majorum, sine fuco et impostura ; stibio
non utuntur quomodocumque præparato, semper enim venenatum remanet,
et lethalis cujusdam malignitatis particeps, quæ vitæ principia dissolvit, præ-
sertim in nostris Parisinis, quorum corpuscula mollia sunt et imbecilla, intem-
perata, et ad vomitum minimè idonea : plerúmque enim nobis suppetunt propter
nutritiorum viscerum fervorem et partium thoracicum ασθενειαν, ad repur-
ganda civium nostrorum corpora, cassia, sena, rheum, tamarindi, aloë, manna,
syr. rosar. solut. et de floribus mali persicæ, nec fere ad validiora, scammoniata
nempe progredimur. Ipsa Gallica methodus, summum Artis secretum, est illis
instar Cynosuræ, qua duce freti ac illustrati, nihil non præstant, et affectus
nondum desperatos felicissimè profligant : neglectis Paracelsistarum fornacibus,
(quæ sunt aucupia crumenarum,) et argytarum si Dijs placet, secretis ex Chymia
petitis, quæ nostris temporibus farta est, per Magistratum socordiam, et
nimiam sacræ Themidis indulgentiam, ars impune mentiendi, et necandi
homines. Sed desino querelarum. Riolanus et Perellus adhuc semper aliquid moliuntur
horis subsecivis, nec prius agere desinent quàm vivere, tanquam viri boni, Rei-
publicæ amantissimi. Sed utinam profunda pace frueremur, quæ liberum nobis
faceret commercium cum vicinis nostris, sacro Musarum nomine, quarum castitati,
Mars et Venus, infausta et malè ominata nobis Gallis sidera, à tot annis adversantur.
Numquámne vidisti Freitagij, Profess. Groningani Orationem, 1 Groningæ editam,
Panegyricam de Persona et officio Pharmacopoli, etc. 2 1633. in 4. Utinam eam
magno ære mihi redemptam, tenerem. Quum vir doctissimus Eryc. Puteanus, 7.
illum Plinji librum numquam ediderit, de eo tandem illustrando exponendo seriò cogitabo,
si Deus otium et vitam dederit. Planè Anthropographicus et Anatomicus
mihi videtur, nec dedecebit iste labor rei Anatomicæ Professorem. Memini Ante annos
13.
Cl. Salmasius, dum hîc ageret, anno 1643, pollicebatur polliciturum novam Plinij editionem
secentis ut ajebat, Observationibus selectis illustratam : sed quum Summus
ille rei literariæ Princeps obierit, nil tale sperandum censeo. Puteanum vestrum
magni semper feci, præsertim ejus Epistolas multas ad Amicos scriptas, lacte mellèque
fluentes. Scribe quæso quo die, quo anno, qua ætate apud vos vivere desierit,
vir præstantitissimus, tot librorum, libellorum atque liberorum parens. Certè
de Plinio vera sentiebat ille : multis nempe opus esse viris ad eum explicandum,
nempe summo Medico, eóque imprimis Anatomico et Botanico, Astronomo, Historico, Geographo,
etc. adeo verum est quod de eo scripsit vir divini ingenij Des. Erasmus :
Thesaurum esse Plinij librum, quo nullus dignior qui Regum manibus teratur,
quum ex alio citiùs non hauriatur rerum omnium cognitio
 : Mundus ille est, terrena
quippe et cælestia complectitur. Si mihi Deus dederit otium et valetudinem,
non dumtaxat librum 7. explanabo, sed et cætera loca in quibus Medicinam atti-
git, præsertim v. eximiam illam Præfationem, lib. 29. in qua tam ingeniosè
quàm verè invehitur adversus agyrtas πολυφαρμακους quosdam Græculos, miserè abutentes
theriaca, et aquis metallicis, quarum diverticulis ægri falluntur.

De tuo Avisena gaudeo : spero enim fore ut labore tuo nobilitetur iste
Scriptor, propter styli barbariem et forsan veterum interpretum inscitiam dubiámque fidem, à multis neglectus. Verum, dic sodes : quid
habes de ejus vita et patria ? etenim quandonam et ubi vixerit admodum incertum
est : neque constat de eo quidquam ex Geographia Nubiensi, et alijs Scriptoribus :
Quidam eum faciunt Sinæ filium : alij Persam, Poenum aut Arabem : Hispanum
nonnulli : alij duos Avicennas constituunt quorum unus fuit Hispanus : in qua
sententia video fuisse virum eruditissimum, et de re literaria meritissimum,

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 27 juillet 1656. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1089&cln=t

(Consulté le 10.08.2020)

Licence Creative Commons