À Johannes Antonides Vander Linden, le 26 janvier 1657
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 51 ro.

viro numquam satis laudato Iac. Cujacio : Ejusmodi Celsi exemplar
olim ostendit D. Chiffletius Riolano nostro, dum Bruxellis movaretur cum
Regina Matre, ante annos 20. Non dubito Te Chiffletium illum nosse ;
vir est clarissimus, et summæ dignitatis apud Austriacos principes : qui
elegantes duos libellos conscripsit adversus barbarum, aut saltem
Peruanum quendam pulverem, cui famam conciliare nitebantur
peregrinationes errones quidam nimis noti (erant illi Loyolitæ, hominum genus
lucri avidissimum) adversus quartanam. Sed pulvis ille totus in pulverem fumum
abijt, ejusq. fama penitus evanuit, etiam frendentibus ejus imposinsti-
toribus, ne dicam callidis et versutis impostoribus ac æruscatoribus,
tam opere ac beneficio libellorum D. Chiffletij, hîc admodum probatorum
quàm bonoptimorum virorum et sapientiss. Medicorum cura et studio, qui tales
fraudes omnes oderunt, et nullas in Arte nostra imposturas ferre possunt,
imò cane pejus et angue aversantur tales nebulones, tanta corra-
dendorum nummorum siti stultè laborantes. Te quoque monitum
cupit Riolanus noster, multa in Celsum observasse Ianum Corna-
rium, virum doctissimum, suis in Dioscoridem commentarijs sive emble-
matis, quem, si non habeas, Tibi offero, statim mittendum si volueris.
Amicum nostrum D. Utenbogardum, nomine meo si placet, saluta, et
fac ut intelligat, me fasciculum ejus accepisse, pro quo posthac gratias
agam. Sapientissimos viros omnes Collegas tuos etiam saluto : Te v.
imprimis V. Cl. quem Deus servet in multos annos. Vale igitur,
et me quod facis amare perge, 2 Tibi obstrictissimum atque addictissimum
1 plusquam ære et libra pro tot muneribus planè aureis

Guidonem Patinum.

Die Veneris, 26. Ianu. 1657.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 26 janvier 1657. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1104&cln=t

(Consulté le 09.07.2020)

Licence Creative Commons