Ms BIU Santé no 2007, fo 59 ro.
virorum laudator, et novitatis amator : certè si ausus fuisset, ineptissimi
nebulonis et damnatissimi scriptoris Van Helmontij deliria et mon-
strosas opiniones me præsente laudasset : sed præ pudore abstinuit à
laudibus recensendis tanti agyrtæ : adeo desipit humanum vulgus, et
novitates amplectitur atque miratur quia non intelligit.
Aliud habeo quod Tibi proponam : doce me si placet quænam sint illa
folia cujusdam herbæ Indicæ quæ Thè vocatur ? quænam est illa herba,
quænam ejus facultates ? hîc à multis idiotis commendatur, qui ejus
decocto non tam utuntur quàm abutuntur : nec enim certa aut definita ali-
qua vis aut virtus ejus designatur : et tamen multos habet præcones, qui eam
plenis buccis extollunt supra cætera medicamenta. Quidam faciunt eam herbam
Indicam : quidem Sinensem : aliqui mangonium et adulterium suspicantur,
neq. tam exoticam esse putant : ex vestra Batavia hîc mittitur ad
nostros Seplasiarios : qui mira de illoa prædicant, de quib. tamen nihil
adhuc mihi compertum est. Cujusdam Senatoris uxori quæ ab ejusmodi
novitatis desiderio afficiebatur, indéq. sibi medelam sperabat, ex quarumdam muliercularum
commendatione, nec probare potui, nec præscribere volui : rogatus causam res-
pondi, me tota vita abhorruisse et abstinuisse ab omni medicamento novo
et incognito, quale est illud Thé, de quo nihil adhuc mihi constat :
nec unquam me illud probaturum, nisi postquam ratione ac experimento, idque
certo ac sæpius repetito, vires ejus perspectas mihi fecerim : quod si
aliter agerem, à sapientissimorum Artis nostræ Dictatorum, imò et mihi
colendissimorum olim Præceptorum monitis receddeflectendo, cum Empiricis et
impostoribus Chymistis paria facerem : quod omen Deus avertat. Responsum
meum valde probavit Senator amplissimus, cujus tamen uxor ex hydrope
decumbens, ^ absque illo novo/ et incognito Thé, feliciter convaluit. Mihi dictum reputo vulgare distichum,
quod valde displicet pharmacopolis nostris, lucrionibus miserrimis.
Si sapis, ignotum noli præponere notis,
Cognita judicio constant, incognita casu.
Præceptores olim nactus sum viros præstantissimos, Nic. Pietreum,
Andr. du Chemin, Io. Tournier, et Ren. Moreau : qui paucis, sed
probatis et selectis, multóq. usu confirmatis utebantur medicamentis, sed
numquam absque arte et methodo, quæ est anima remediorum. Eheu ! quàm
hodie aliter agunt, et à regia illa via recedunt nostri aulici Chymiatri ! Sed
frustra conqueror, cùm nulla nobis spes supersit emendationis requisitæ
pessimis hisce atque miserrimis temporibus, queis publicè dominatur et impune grassatur
iniquitas omnigenæ naturæ.
Scire velim ex Te an apud vos vænalis prostet liber
quidam cujus meministi in tuo Indice : Sim. Paulli, Rostochiensis Quadri-
partitum de simplicium medicamentorum facultatibus, etc. in 4. 1639. cum subjuncta
Oratione ad D. Professores ac Studiosos, etc. si vænalem reperias, eme mihi
si placet : pretium refundam quale volueris.
Te a. monitum velim in Tui
illius Indicis pag. 198. postremo articulo irrepsisse mendum facilè emen-
dandum : ille nempe Gaspar Hofmannus qui scripsit de Thermis Hirsbergensibus
non est ejusdem idem illiuse G. Hofmannis, qui fuit amicus noster, et qui obijt 1648. |