À Johann Daniel Horst, le 8 mars 1658, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 67 vo.

Nosti illud optimi Iuvenalis.

Curantur dubij Medicis majoribus ægri,
Plebs vel discipulo vivit contenta Philippi.

Embryonem per os nutriri non puto, quidquid super ea re senserint
aliqui Recentiores : et hæc opinio cum alijs multis luxuriantis [de gentis]
fætura est valde frequens hoc curioso nimis et novaturiente sæculo. Thoma
Bartholinus
est à multis annis mihi amicissimus : illum de la Courvée
hîc olim novi ante decennium : ejus scripturas nec moror nec miror. Iste
liber non est Hipp. apud quem tale quid legitur : nec verum illud esse puto
ex quo tot sequuntur falsa et absurda. Conerdingij illius apprime
memini ; erat excelsæ staturæ et obesulus, ac prope quadratus : eruditus bene moratus
adolescens ac eruditus : hîc vixit ante decennium : si ad illum scripseris, rog[o]
Te per omnes Musas, ut illi meo nomine salutem ninties, et omne officium polliceari.
Idem si placet præstabis Christiano Buncken, Hamburgensi : cujus dispu-
tationem de Rheumatismo non vidi : quam tamen jure quodam meo ab ipso Aut[hore,]
amico olim meo, expecto, nec puto mihi defuturum.

Quotiescumque per
urinas pus aut serum excernuntur, hîc vulgo creditur etiam à præstantissimi[s]
ista feri per arterias, si non semper, saltem ut plurimum : taliam evacuation[em]
aliquot exempla memini me hîc interdum vidisse : ab annis 34. quib. facie[bam]
medicinam :
nec tamen dubito Naturam ipsam multos meatus sibi facere, etiam ocul[a-]
tissimis incognitos.

De pretio Operum omnium Petri Gassendi nondum constat,
nec puto constabit ante 4. menses. Laurembergij Exercitationes Anatomic[as]
utinam videre possim, si quovis pretio prostent : sed noli tuas mittere : satag[o]
tamen ut alias habebam quàm Tuas : ad hoc forsan utilem operam nobis conferet D.
Christianus Buncken, vel optimus Conerdingius. Scio ejusmodi Laurembergium
fuisse virum eruditissimum. Pro libro de osse cribriformi Conr. Vict. Sneideri,
et ut et Rolfinckij, gratias Tibi ago ; utrumq. enim habeo : ut et Reinesij
varias lectiones
 : vir est eruditissimus, multæ lectionis, accuratus scriptor
nec nisi magnificè de tanto Viro sentio : quid aliud scripsit, numquam vidi : ut nec
Grembsium pro Helmontio, qui forsan in hanc Urbem devehetur : et de quo liberè
dicam, O infelices chartæ cur tam malè, tam miserè perijstis ! nec minùs miror
impudentiam sæculi, exstare hominem qui scribat pro Helmontio, nebulone maniac[o]
cùm olim quidam scripserit Apologiam pro Diabolo. Casp. Bravo Resolutiones Me[dicæ]
hîc habeo : tuam interea sententiam laudo, bona ex illis esse seligenda et probanda retinenda.

Chemiam triplicem facio : primam Physicam, quæ in simplicium et mixtorum
distillationibus versatur, quam nec spernendam esse non puto : secundam, Medicam
quæ pars est Pharmaciæ, in exquisitiori medicamentorum præparatione posita, nost[ris]
Pharmacopolis cognita : quæq. interdum suum habet usum in morborum curatione
modò se ancillam ministrum esse meminerit, legitimæq. medendi methodo se subjiciat ac
ancilletur tanquam heræ dignissimæ : tertiam, metallicam nuncupo : ea
est quam nebulones quidam exercent in adulterina moneta conficienda, et cujus
ope tandem ad infame patibulum pendtrahuntur : quod non rarò contingit.
Sæpius illi profitentur se habere ac componere secreta in suis fornacibus ad
morborum curationem, qui aurum et argentum adulterant ad miseram vitam protr[a-]
hendam : et illam tertiam suis mystis relinquo. Prima suum habet usum : secund[a]
multos abusus continet, qui si rescindantur ac tollantur, aliquando utilis ess[e]
potest, modò peculiarem Artem non constituat, sed dumtaxat Pharmaciæ partem, à
tribus illis Chymicorum principijs planè alienam, et segregatam. Habes de Chymia qu[æ]
sentiam, à tua sententia nil fortè diversum : quod si aliter sentire volueris, cert[è]
per me licet : jamdudum enim mihi animo insedit illud Poetæ. Diversum sentire duo[s]
etc.
Paucis tamen respondere non pigebit illis quæ de Chymia subjecisti.
Selectissima

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 8 mars 1658, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1131&cln=t

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons