À Sebastian Scheffer, le 7 mars 1659, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 79 ro.

facile ex modico libro optimo utilissimum centonem conficies adversus venenatum istud
medicamentum, quo tam multi tam misere hodie abutuntur : ^ tuóq. beneficio forsan/ poterunt ad meliorem/ mentem revocari nostri/ ciniflones. Librum tuum Iordani non
accepi : quæsivi qui à Te mihi reddendum acceperat, Bibliopolam Billaine : tunc abierat,
sed ejus uxor mihi retulit se ab ijs adhuc expectari tuos fasciculos librorum : quod si quid in
illis contineatur quod ad me spectet, tutò citóq. redditum iri : saltem gratias ago pro illo,
sive mihi reddatur, sive non : quis a. sit ille Iordani liber, non intelligo. Proximis mundi-
nis venalibus, si qui sint Bibliopolæ Parisini, quod certè nescio, quidquid illis tradideris, mihi
certò reddetur : sin minus, tutò tradetur Genevensi typographo Tornæsio, mihi notis-
simo et amicissimo. De Ch Sinensi illa herba Thée dicta, totus rumor abijt in fabulam,
fabula enim est quidquid de viribus ejus antehac prædicarunt aulici quidam nebulones
et medicastri, qui etiam ex Magnatibus nostris quosdam deceperunt : nihil omnino præstat isthæc
herbula eorum quæ pollicentur Bontius et Tulpius : ad hoc respondent Seplasiarij
nostri, verum Thée nobis deesse, aliam herbam pro vero nobis falsò substitui : quod
ex Sinarum regione nobis esset repetendum : verùm, malo eo carere quàm tam lon-
ginquam et tam molestam peregrinationem suscipere. ^ Laborem istum relinquo/ Sociennibus Loyolæ. Novitatis illicio mundus decipitur :
Et nova cuncta placent : tam in Medicina quam in negotio religionis. ^ Si quid ex hac Urbe nostra/ cupias, scribe quæso. <*> Clar. virum Dominum
Parentem tuum ex animo saluto, Tibiq. omnia fausta precor. Vale, Vir Cl. et me ama.
Dabam Parisijs, die Veneris, 7. Martij, 1659.

Tuus totus Guido Patin, Doctor Med. et Prof. regius.

<*> Dom. Io Petrus Lotichius, vir eruditissimus, qui res Germanicas tradidit duobus tomis,
quos hîc habeo, dabitne tertium ? aut suum Petronum, multis accessionibus locupletatum ?
Si valeat ac vivat Francofurti, fac, si placet ut intelligat me hîc esse sibi addictissimum.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 7 mars 1659, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1151&cln=t

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons