À Johann Georg Volckamer, le 1er septembre 1659
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 82 vo.

Quis est ille Christ. Adamus Rupertus, cujus habeo nuper editum
Mercurium Epistolarem ? nonne aliquo affinitatis gradu contingebat
Amicum eolim nostrum Casp. Hofmannum, vel ejus uxorem ? Hîc
habeo librum apud vos editum in 4. hujus lemnatis, Amœnitates
Historicæ
 : utinam Endteri vestri suam curam, et illam chartam
impendissent in excudendis Chrestomathijs Casp. Hofmanni
quas hîc habeo : et de quarum editione promovenda nihil spero,
nisi post universalem illam Pacem, de qua nunc fortiter agitur, inter
duos Reges, breve constitutam et confirmatam. Viros eximios
saluto, D.D. Guern. Rolfinckium, Conringium, Nicolaüm, Teque
imprimis, vir præstantissime, cui plurima me debere lubens profiteor.

Datum Parisijs, 1. Sept. 1659.

Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 1er septembre 1659. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1160&cln=t

(Consulté le 13.05.2021)

Licence Creative Commons