Ms BIU Santé no 2007, fo 86 vo.
Opus majoris fuisset in rem nostram momenti, si ad umbilicum perductum
fuisset : sed tantis fatum conatibus obstitit, imò multis fatalis
pecuniarum defectus. Dimidia penè pars Operis superest inserta : eáq.
longè melior et ad studium Medicorum longè magis idonea, libri nimirum
Therapeutici, ut et Commentarij Galeni in Hippocratem : quibus singulis subjugendum
esse puto magnum Indicem instar coronæ regio capiti : sed hæc omnia desunt
atque deerunt : Imò et hoc quod habemus multos habet nævos, infinita
nempe menda tyographica, quib. totum opus superabundat, et quib. averrun-
candis atque impediendis planè fuit impar iste Ren. Charterius, homo stupidus,
ac plumbei penè ingenij : adde pretium ejus, ut optimè scribis enorme, et planè prorsus
à ratione alienum. Quib. positis non est quod maximè lugeas operis imperfecti
jacturam. Duo supersunt Filij istius Renati, qui quodammodo pollicentur
tanti Operis perfectionem, sed verum nihil tale expectandum ab illis esse
reor ante Calendas Græcas : est enim ejusmodi hominum genus mendacissimum,
et penè mendicissimum. Inter ea quæ Vir Cl. et amicus noster tam vili
pretio nactus est, D. Lindanus, prostátne tomus 7. omnium editorum utilissimus,
qui est Pathologicus ? non puto, prodijt enim multis annis post alios solus, anno
nimirum 1649. cum fragmento undecimi. Lindani nostri mentem et laborem
laborem atque operosam diligentiam apprimè laudo in promovendis Medicinæ studijs, sed
doleo quod interdum tam parvi faciat Gallum nostrum. Iampridem est quod
ab eo nihil accepi, sed ut ipse scripsit, intra mensem expecto quæ nuper
exaravit, imprimis v. suam ejus Disputationem de hemicrania, et Theses de Circu-
latione sanguinis secundum Hipp. etc. Tot novitates ab aliquot annis in Scholis
Medicorum excitatæ de Circul. sanguinis, de venis lacteis et vasis lymphaticis,
nihil me terrent nec movent, nec detinent. Totus sum in curatione morborum, in populosissima
civitate, cum Hipp. et Galeni doctrina, ex optimorum virorum quos novi Seniorum
nostrorum consilio, quos novi qui mihi præluxerunt ab annis 37. quales fuerunt P. Seguinus,
Nic. Pietreus, Io. Duretus, Andr. du Chemin, Iac. Cusinotus, Io. Riolanus,
Car. Bouvard,/ Dion. Guerin, Mich./ de la Vigne. Ren. Moreau, Io. Merlet, Iac. Perreau, Io. Gorræus, Gul. du Val, et alij heroes in affectib. contra naturam profligandis intelligentissimi,
viri optimi atque præstantissimi, quorum manib. quotidie bene precor, quod mihi
bellè cedat opera quam in ijs audiendis olim navavi, nec pœnitet. Hippocratis
et Galeni lectioni subjungo ex Recentiorib. omnium facile principem Fernelium
nostrum, Hollerium et Duretum in Coacas : Hofmann olim meum, Heurnium
ex vestris et Dodoneum, Th. Erastum, impuri Paracelsi flagellum, aliquando
Melch. Sebizium, Ballonium et Sennertum, scriptorem laboriosissimum : tot alios qui singulis nundinis occurrunt,
nec moror, nec me morantur. Tot præfatorum Ducum Præsidum ductu et ac auspicijs
lego et ago : tam in 2 cathedræ 1 regiæ munere quam olim tenuit Cl. Riolanus,
quàm apud ægros quib. interdum obruor. Illic ago quàm sincerè possum
paucis præsidijs stipatus, de pharmacopæorum et chirurgorum lucro
parum sollicitus, absque Chymicis medicamentis, absque stibio, quæ
singula sunt melioris et purioris nostræ Medicinæ pestes potiùs quàm
partes. Habes Vir Cl. rerum mearum summam, quam lubens et lætus
censuræ tuæ subjicio. In primo fasciculo quem amico nostro Lindano paro,
tu et D. Sylvius pro effigie habebitis αντιδωρον. Interea v.
si quid hîc possim, utere opera mea, imo jube atque impera : omne etenim
officiorum genus Tibi polliceor. Te in hoc voto saluto, ut et Clar. Collegas
D.D. Van-Horne et Sylvium. Vale, Vir Cl. et me amare ne desine.
Tuus ex animo Guido Patin, Doctor Med. Paris./ et Professor regius.
Parisijs, die Ven. 16. Iulij, 1660. |