À Johann Georg Volckamer, le 4 septembre 1660
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 88 ro.

v. pro Viro Cl. D. Nicolaïo, quem ex animo saluto. Utinam et aliud mihi suppeteret,
quod possem vobis mittere, præsertim D. Felwingero, à quo antehac aliquid
accepisse memini : offeras illi, si placet, nomine meo, officiorum omne genus.

De editione MS. Casp. Hofmanni, quæ hîc penes me habeo, valde anxius
sum : et utinam possem fidem meam liberare, eáq. in lucem emittere. Lugdunensis
unus, alter Genevensis, de ea re mecum antehac egerunt, sed nihil adhuc cum
illis conclusum est, nec tamen despero. Cap. i. Χρηστομαθ. lib. i. sic re vera
incipit. Ordo hic erit. Sed ipsi Capiti primo præmisit optimam et bene
longam Præfationem quam non commemoras : quæ sic incipit. Pythagoram
interrogatum,
etc. Post illa verba, Vincat veritas, ploret mendacium :
adhuc habentur duo Capita Additamentorium,
cum Indice optimo et ingeniosè
conferto. In Pathologicis Χρηστομαθ. habeo cap. i. quod est Ratio ordinis.
Cap. 2. sic se habet ut scribis. Cap. i. quod Tibi deesse videtur, mittam si
volueris. Verùm, puto Te monendum, Clar. Auctorem ipsum postquam sua
MS. recepit ab Endtero vestro, (quod eo animo fecit ut ea ad me mitteret, utpote
qui hominem ad manum haberem paratum ad editionem inchoandam ejusmodi
Χρηστομαθ.) Physiologicas tamen misisse, et Pathologicas per plures menses sibi
retinuisse, in quib. multa immutavit et innovavit, quod etiam patet ex
ijs quæ hîc habeo usq. ad caput 44. Quod utinam numquam contigisset :
aliter enim jampridem totum Opus integrum hîc editum fuisset : verùm, quum
Typographus ille quem nactus eram, eam editionem inchoare noluisset,
nisi pathologicas illas Chrestomatheias ad in per manibus haberet, antequam ipsæ
mihi redditæ fuissent, intervenit anno 1648. totius magnæ civitatis nomine
horrida tempestas contra Mazarinum, quæ res nostras maximè turbavit,
et bellum civile hîc peperit, adeout nobis infeliciter perierit ab illis temporibus
earundem edendarum occasio : nunc equidem pace fruimur, sed tot ruinæ quas tam
diuturnum bellum peperit inussit, nondum reparari potuerunt : ideóq. adhuc innes- auceps
hæreo, et inquiro in typographum idoneum. Et de singulis hîc suprà scriptis
judicium tuum expecto : hoc tamen unum dumtaxat Tibi possum affirmare : si quis
apud vos Typograghus Hofmanni libros ederet, hîc potentissimè satagerem,
ut à plurib. emerentur, et hoc facilè obtinerem à meis auditoribus quos habeo
numerosos in Schola regia.

Paulum vestrum Endterum non vidi, et doleo.
De Medico illo Romano Iosepho Burro nihil quidquam audivi : nec me terrent
isti θαυματỏποιοι, qui nihil nisi nugas effundunt, verba et voces, quæ in
aere periibunt : quales fuerunt insignis impostor Paracelsus, Crollius, Quer-
cetanus, Van Helmont
, et alij fanatici : metuo quoq. ne in eadem classe sit
reponendus iste Bils, Hollandus, de quo mendacia multa commemorantur. Per
me par sit istis nebulonibus. Romanus ille Burrus vir bonus esse non potest,
qui tam cara præscribit remedia suis ægris : haud dubiè hoc agit in gratiam
pharmacopolarum, qui sunt ardeliones et lucriones avidissimi, alterámque
faciunt Medicinæ nostræ partem, vel potiùs pestem cum Chymistis. Medicus
Christianus debet ab ejusmodi caris abstinere, et euporistis sive facilè parabilibus
uti medicamentis, sed paucis, probatis et selectis, cum arte et methodo, aliàs num-
quam ne Empirici vel impostoris nomen sibi conciliet. ☩ Puto Tibi à me deberi/ aliquam summam pro libris emptis ante-/quam tenderes in Ita-/liam : eam idcirco si/ placet indicabis, ut/ refundam per Dominum/ Nic. Picques. Quî se haberent
vidua et filia Casp. Hofmanni ? Vale, vir præstantissime, et me ama.
Dabam Lutetiæ Paris. 4. Sept. 1660.

Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 4 septembre 1660. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1174&cln=t

(Consulté le 18.10.2019)

Licence Creative Commons