À Hieronymus Bauhin, le 21 octobre 1660
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 90 ro.

De Te ut sic augurer, non opinione aut levibus conjecturis ducor, sed
tua illa jamdiu mihi perspecta gentilitiæ gloriæ alendæ augendæque
cupiditate, quæ nec passa est, nec patietur unquam ulli Te labori parcere,
quoad et eruditiorum omnium existimationem, et horum de Te expectationem licet
maximam viceris. Vale et tui amantissimum redama,

Guidonem Patinum.

Ad Dom. Henr. Bauhinum, Medicinæ Doctorem eximium, et in
Acad. Basil. rei Anat. et Bot. Profess. nuper electum,

Epigramma.

Iam Tibi majorum clarissimus ordo sequendus,
Orbita et his primùm trita tenenda Tibi est.

Ne dubita stantem ante fores admittere famam,
Debita vel studijs præmia ferre tuis.

Quin fructus nunc ede tui, Bauhine, laboris,
Et clausas docto pectore profer opes.

Post Te victuræ, per Te quoque vivere chartæ
Incipiant, nomen sparge et in orbe tuum.

Lutetiæ Parisiorum viro cl. et amico suo vovebat ex animo Guido Patin, Med. D. et Prof. R.

die Iovis, 21. Oct. 1660.

Clariss. virum Dominum Parentem tuum saluto, Teque rogo meminisse
velis Thesim Medicarum de Academia vestra quas antehac mihi promisisti :
quarum fasciculum mittes Lugdunum ad amicum virum, Monsieur Spon, Docteur
en Med. à Lion, pour faire tenir à M. Patin, Doct. en Med. à Paris
.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Hieronymus Bauhin, le 21 octobre 1660. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1178&cln=t

(Consulté le 12.08.2020)

Licence Creative Commons