À Johannes Antonides Vander Linden, les 28 octobre et 7 novembre 1660, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 92 ro.

Lugduni ad Ararim est perfecta editio Quæst. Medico-Legalium P.
Zacchiæ
, duob. tomis in folio : soli restant Indices absolvendi, et Epistola
quam expectant Typographi Lugdunenses ab heredib. Romæ degentibus,
per quam totum Opus Iovi suo Capitolino consecratur. Penes Te habes haud
dubiè Amstelodamensem editionem : et tamen, si volueris, novam hancce ad
Te mittam, quum ad nos pervenerit.

Cl. virum D. Golium saluto, quem monebis D. Hardi, Senatorem in
Prætorio Paris. vivere, sed non valere : laborat dysuria à calculo latente
in vesica, nec tamen audet sectioni se subjicere. Heronis Mechanica sunt ad
editionem parata, sed deest Bibliopola qui velit editionem suscipere.

Uxor D. Charterij ex vindemijs quò secesserat, in Urbem recessa est ;
habet Galenum suum vænalem : sed triplex est chartæ species atque
magnitudo : indica mihi tui Galeni longitudinem et latitudinem, ut
parem habeamus, pro tomis septimo et undecimo, quos ad Te mittam :
sunt enim quædam exemplaria majoris chartæ, alia mediæ, alia minoris :
quarum unaquæq. suam habet privatam notam qua distinguatur
à cæteris. Mentelius noster Te salutat : suum Aretæum non recu-
sat, imò illum Tibi offert, me sponsore : sed monuit priùs agendum
esse cum quodam D. Petit, quem novi, (qui antehac fuit præceptor
filiorum Cl. Viri Domini de Lamoignon, Principis Senatus Paris.) utpote qui antehac in se
receperat Tibi mittendum esse exemplar sua manu emendatum, ex
quibusdam Codicibus MS. quam quidem provinciam susceperat monentibus
viris optimis, DD. Bigot et Mesnage, amicis tuis.

Procuratúrne apud vos nova editio Epistolarum Viri Cl. Io. Scaligeri, multarum
Epistolarum accessione locupletata ? Prostátne apud vos nuper edita
Responsio D. de Girac, pro Balzacio, adversus D. Costard. Si
prostet, eme si placet et mitte quum potueris : liber est Gallicus,
non sine acerbitate et felle scriptus ab erudito viro, pro elegantissimi
ingenij viro, D. Balsacio, adversus dicteria, contumelias et convitia
D. Costard. Totum pretium facile refundam, ut et pro Rabelæso,
si nova ejus editio prostet. Cl. Dom. Vorstij filius Cl. Parentis Epistolam mihi
reddidit, pro qua gratias ago, eúmq. saluto cum vestris eruditis D.D.
Horne, Golio et Gronovio. Nónne possem videre Orationem quam habuit apud
vos David Blondellus, initio suæ Professionis ? puto illam fuisse editam
Amstelodami. Quid censes de nova editione Ideæ Medicinæ Philosophicæ Petri Severini
Dani,
apud vos nuper facta, cum commentarijs Gul. Davissoni, Scoti, quem
hîc olim novi : agebat hîc Chymiatrum, et erat asinus ad lyram, nebulo Chy-
micus, purus et impurus ardelio, qui magis ex arte lenonia quàm ex
Medicina rem faciebat : qui tandem, ne mala fame periret, quod hîc faciunt tot

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, les 28 octobre et 7 novembre 1660, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1181&cln=t

(Consulté le 15/04/2024)

Licence Creative Commons