À Johannes Antonides Vander Linden, le 8 février 1662, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 132 vo.

Gazophylax noster exauthoratus, et à 5. Sept. die incarceratus,
adhuc latet et studiose asservatur in arce Regia Vicennarum :
plurimum tamen pro illum illo metuunt ejus amici : est is est
Nic. Fouquet, homo admodum vitiosus, et fautor Loyolitarum
qui tamen hodié
e illi acerrimée maledicunt, ex fortunæ rerumq;
suarum em
conversione. Novum tribunal à Rege int creatum et
institutum adversus publicanos, adhuc viget, sed nihil promovet.
Dicam cum Tullio, Teucris illa lentum negotium. Quid
censes de magno illo Ethim Etymologico Ger. Io. Vossij ? An non
brevi ad umbilicum perducetur ejus editio ? audivi nomen illi
futurum Originationes Linguæ Latinæ Vossij. Pergúnt ne
Roterodamenses Typographi pro Erasmo ? Nihil ne novi moliuntur
ijdem ipsi pro Primerosio ? Deus te servet Vir Cl. Videtur mihi
valetudo mea planè confirmata singulari Dei beneficio.
Hîc inclusam ad Utembogardum nostrum Epistolam perferandam
si placet, curabis. Vale Virorum Optime, et me ama.

Tuus ex animo

Lutetiæ Paris. die 8. febr. 1662.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 8 février 1662, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1209&cln=t

(Consulté le 15/04/2024)

Licence Creative Commons