À Johann Peter Lotich, le 7 juillet 1662, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 109 vo.

bono sperare licet quod concupiscis : nimirum ut ab aliquo ex
nostris Typographicis novam tui Petronij editionem adauctam et
locupletatam promovere possimus : nemo certè tale quid in Gallia
obtinerit, nequidem Rex ipse Christianissimus, quem tot
Sacerdotes et Monachi, præsertim Loi
yolitæ, Religioni Romanæ
plus æquo addicti, tanquam vituli pingues circumstant, et
quorum numerus longè major est quàm
muscarum æstivis mensibus,
etiam cùm caletur maximè. Nihil in hac Civitate prælo
subjicitur absque Regis privilegio, quod nun
mquam quisquam
obtinebit, nequidem Princeps de Regio stemmate, cùm sit
ipse D. Cancellarius, Loi
yolitico spiritu plusquam perfusus,
imò et ipse Loi
yolitanus, quamvis uxoratus : cætera vix bonus,
egregius, et summa sua dignitate atque amplitudine
longè dignissimus, sed admodum senex. Præter ipsam
difficultatem, naturæ suæ insuperabilem, nec aliæ desunt,
nempe
^ impressoriæ chartæ/ pretium immodicum,/ propter vectigalia illi/ imposita per duos illos/ Purpuratos, qui belli/ prætextu miseram/ nostram Galliam non tam/ rexerunt quàm turpiter/ lacerârunt : quique/ etiam mortui adhuc imperant,/ in dies enim et supramodum/ miserè adhuc laceratur. Hîc insuper viget summa summa annonæ ch caritas, oOperarum Typographicarum
penuriâ
a, ingens Bibliopolarum nostrorum vel inopiâa vel
impotentiâ
a : idcirco, Vir Optime, patere ut seriò Te moneam,
nullam planè spem superesse promovenda tuæ editionis
in hac Urbe. I
, in qua tot occurrunt impedimenta, quorum
ablatio vel extinctio non videntur esse humanæ virtutis :
quæ quidem singula tanquam verissima Tibi offero et affirmo.
O utinam Tibi possim aliquo modo prodesse, vel alio, ut nosces,
si qua daretur occasio, qua facilitate, imò potius quo impetu
vellem Tibi inservire, et operam meam Tibi fructuosam
reddere. Et tamen ut mentem meam Tibi aperiam, liberèque
dicam quod sentio, nullam in tota Europa Civitatem esse puto,
in qua tale tantum Opus, tam citò, tam facilè typis mandari possit quàm
Basilæ Francofurti : quod si putas ibi fieri non posse, recurras
ad Genevam, opus esse reor, ubi Papimania ipsa nihil

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Peter Lotich, le 7 juillet 1662, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1233&cln=t

(Consulté le 12/12/2024)

Licence Creative Commons