Ms BIU Santé no 2007, fo 111 vo.
possim recuperare, de quibus singulis tandem Deo dante, docebimur,
vel per ipsum Authorem, vel cum ipso tTempore, à quo omnia
omnes omnia docentur. De fasciculo à Te accepto, seriò gaudeo :
vecturæ pretium magnum tibi fuit, ut solet in omnibus : et sanè
orationem omnem superat etiam in simplicibus Epistolis, quas
ipsi cursores deferre solent. Ideo si quas in posterum transmittendas
mihi habeas, sive illæ tuæ fuerint, sive aliunde adveniant, v. gr.
Groningenses, mitte illas ad Simonem Moinet, qui vias alias
novit æque tutas, sed longè viliori pretio. De Nepotibus tuis
seriò inquiram, et tandem deprehendam locum in quo
versantur. Dixerunt illi se Aureliam pergere velle, indeque per
Ligerim profecturos Andegavum, ubi vivit D. le Baillif,
Antiquior Scholæ Medicæ Decanus, ad quem scripsi per Nepotes
tuos, ut eos haberet sibi commendatissimos quatenus optimos,
et ut ille est optimus virorum. A triduo scripsi quidem ad illum,
nulla tamen facta eorum mentione, cum adhuc mihi sit
ignotum, an ex eo tempore quo abierunt, Andegavum
pervenerint : sed verùm moneo Te, ut patienter expectes, illud enim
tandem detegam quod aliud adhuc nescitur. Quod ut obtineam,
scribam Aureliam et Anchldegavum, ad Amicos exploratæ
fidei : sed antehac invisam illud D. Spiring, chèzez Mlle Pelletier,
ut rem totam tandem cognoscam. Noli ergo hactenus animum
tuum angere : imò quantum in Te erit, carissimæ Matris
animum delinias et demulcias velim, quousque à Filijs
certas litteras accipiat. Interea v. vale, et me ama, Vir Cl.
Parisijs, xi. Iulij, 1662.
Tuus ex animo Guido Patin. |