À Otto Sperling, le 27 juillet 1662
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 112 ro.

nec futilis, nec superbi ingenij : germani candoris, et Germanicæ nationis aman-
tissimus, in qua quidem gente profiteri possum me hactenus multos habuisse
amicos, quorum nomina recensere infiniti esset laboris, atque supervacaneum.
Quod à me postulasti responsum, ecce Tibi mitto, à trib. Medicis et duobus peritissimis
Chirurgicis subsignatum : res utrinque fuit agitata, necnon accuratè discussa ; unde fit ut
mihi facilè in animum inducam, conclusionem nostram Tibi, limati judicij viro, et egregio
artifici, minimè displicituram. Habetis in Dania vobis proxima, Th. Bartholinum,
veterem amicum meum ; et in Civitate vestra, D. Io. Garmers, mihi apprime notum, ac ut
puto, amicum : quib. nisi grave fuerit, salutem impertias velim : hoc enim si facias
ut intelligam, officiorum omne genus Tibi polliceor. Vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs,
die Iovis, 27. Iulij, 1662. Tuus ex animo Guido Patin, Bell. Doctor M. P. et Pr. Regius.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Otto Sperling, le 27 juillet 1662. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1238&cln=t

(Consulté le 22.01.2020)

Licence Creative Commons