À Thomas Bartholin, les 24 et 26 août 1662, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 112 vo.

mysticæ Medicinæ prætextu, fucum fecit, speciosis pollicitationibus suis,
præsertim vulgo imperito tunicatóque popello : sed tandem fraude detecta,
extinctáq. ejus Medicinæ fama, ne misera fame miserè periret, lenonias
artes amplexus est, et in extremo Divi Germani suburbio, prope Meudonium
cum quæstuarijs mulieribus et diobolaribus scortis aliquo tempore vixit : hodie v.
ubinam sit, vix quisquam novit. Habes summam historiæ et vitæ maximi nebu-
lonis, nequissimi et impudentissimi Circulatoris, quam pene totam habeo
à D. Franc. du Bosquet, Episcopo Monspeliensi. Scias a. velim, miserum
istum agyrtam nil plus videre aut scire in Medicina, quàm ego in pictura : est enim
omnium bonarum artium planè rudis et ignarus, et merè asinus ad Lyram.
Cystotomi nostri ad extrahendum calculum, vesicam non secant ad pubem :
sed in inguine parte sinistra perinæi : à quibusdam tentatum fuit ad pubem,
verùm non successit, nec respondit eventus : ideóq. abjecta fuit illa cogitatio,
etiam à quibusdam Medicis, qui eam proposuerant. Bilsium illum, alterum
ardelionem, ac insignem nugatorem, parvi facio, imò nihil æstimo.
Quatuor à nostris nuper obierunt, inter quos eminebat Io. Goræus,
sed valde senex, anno nimirum 86. Faxit Deus, ut in tot annos
superstes vivas, sanus et incolumis. Dominos fratres tuos saluto. Vale,
Vir Cl. et me ama. Parisijs, x. 24. Augusti, 1662. Tuus ex animo G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, les 24 et 26 août 1662, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1240&cln=t

(Consulté le 15/04/2024)

Licence Creative Commons