À Johann Garmers, le 17 novembre 1662, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 117 ro.

Typographi Lugdunenses, totum Cardanum, cujus erunt
tomi decem in fol. Typographi Genevenses nuper nobis
dederunt Hippocratem Foesij, et ejusdem Œconomiam.
cardinalis Baronij Annales Ecclesiastici typis mandantur
Lugduno Celtarum, ut et Opera divi Augustini.
Ejusdem civitatis quidam Typographus, dictus D.
Anisson
, pollicetur mihi anno proximo, suis prælis
commissurum tres libros manuscriptos
MS. quos hîc
habeo Casp. Hofmanni : utinam stet promissis :
Parisienses nostri Bibliopolæ tale quid non audent
aggredi, propter annonæ caritatem, et pretium chartæ
immodicum, propter
valde adauctum, per immodica vectigalia singulis mercibus
imposita, à duobus istis purpuratis, qui res nostras
administraverunt ab annis 35. In dies expectamus
ex Anglia, magnum Opus curiosum et eruditum,
Sam. Bocharti, Ecclesiastæ Cadomensis, de Animantibus
Sacræ Scripturæ
 : Opus multorum annorum, jamdudum
expetitum est expectatum à viris eruditis. Hîc eruditi
quidam viri, Io. Balz
cij Opera omnia colligunt, ut ex ijs
nova fiat editio in fol. Intra paucos menses habebimus
vitam Caroli 6. Francorum Regis, duobus tomis in fol.
olim à Monacho scriptam, sed amplissimè illustratam
à viro doctissimo D. le Laboureur, qui antehac vobis
nobis dedit
duobus tomis in fol. magnum opus historicum, idque
optimum, nempe les Memoires de Castelnau. In Typographio
regio ferè ad umbilicum perductus est totus Procopius Græco-
Latinus
, cum versiones et notis Jesuitæ cujusdam Tolosani,
dicti P. Mautrait, sed propter ædificium Luparæ, nescitur
quando ad finem perduci poterit. Quod spectat ad

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Garmers, le 17 novembre 1662, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1251&cln=t

(Consulté le 28/02/2024)

Licence Creative Commons