À Giulio Torrini, le 26 décembre 1662
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 122 ro.

Epistola illa tua, quæ ante aliquot dies mihi aliud egenti et cogitanti feliciter occurrit : propter
quam moram veniam peto, ut Tuæ respondeam. Quum tam magnificè de me
tecum egit D. Bigot, ahuc dubie me ridebat, qui me inter tot heroes literatissimi
nostri sæculi enumerabat, et absque ullo meo merito ijs accensebat : certè mihi satis
erit si inter tot illustres viros sedere mihi detur in infimis subsellijs : ejus tale itaq.
responsum ejus in me amori acceptum refero, non v. strictæ illi veritati quam Stoici
olim tam pertinaciter tuebantur. Sed quomodocumque et quæcumque de causa propter me
et in gratiam meam apud Te sic egerit, utinam dic de me errent posteri. Quid quid sit,
et quocumque res cadat, si me in tuorum numero reposueris, maximo me beneficio Tibi
obstrictum habebis. Chirurgi vestri D. Touvenot, 2 olim a me probati, 1 prout fieri voluerat
regia vestra Ducissa, ut in aulam vestram pergeret, optime memini, et quod ille mei aliquando recordetur, summas
habeo gratias. Quod ad me spectat, omnia mea omne genus officiaorum Tibi offero promitto, et mutuis bene fidum
pectus amoribus candidè sincerèq. polliceor : ædes meas quas habito ; villam meam sex milliarib. ab Urbe distantem, in loco saluberrimo, et purissimis ventis difperflato,
positam ; Bibliothecam meam 14. selectissimorum librorum millibus refertam, et
filios meos Robertum et Carolum, ambo Collegas meos, grato animo Tibi offero, ut et
alia quæcumque mea sunt. Filius meus Carolus, priusquam Medicus factus esset,
historiæ Græcæ ac Romanæ, Astronomiæ, Geographiæ et aliarum artium studio
deditus, librum apparavebat de familijs Romanis, ad ductum et mentem Viri Cl. Fulvij
Ursini
, quem adultior factus retractavit, emendavit, edidit in folio : cujus quidem
Libri duo Exemplaria Tibi reddi curabimus, unum videlicet Tuum futurum :
alterum offeres Principi tuo, Serenissimo Sabaudiæ Duci, nomine Caroli Patin, Med. Paris.
Aliud Opus habet in manibus, de alia re ; quod intra annum, Deo dante accipies.
Interea v. vive, vale, Vir Cl. et nos, quod facis, amare perge. Datum Parisijs,
die Martis, 26. Dec. 1662.
Tuus ex animo Guido Patin, Doctor Med. et Pr. R.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Giulio Torrini, le 26 décembre 1662. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1258&cln=t

(Consulté le 23.09.2021)

Licence Creative Commons