À Thomas Bartholin, le 18 mars 1663
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 141 ro.

nis nomine inclitorum, nempe Henr. Stephani, Is. Casaubon, Aldrobandi et nostri
Menagij.
16. Martij. Heri ante prandium invisi cum filio meo Carolo, Dominum vestrum Legatum
cui obtulit Ille librum suum Fulvij Ursini de Familijs Romanis, à se adauctum,
et magna accessione locupletatum : alterum Exemplar regio more compactum
tradidit etiam Domino Legato, pro serenissimo Rege vestro : tertium quoque obtulit
serenissimo vestro Principi : qui gratum habuit munusculum, et nos secum ad
prandium retinuit. Exemplar Regi vestro destinatum apud me detinueram
ad Te mittere, sed Dominus Legatus hoc onus in se suscepit : idcirco, unicum in
tuo Fasciculo unicum reperies Exemplar, quod tuum erit, à Filio meo Carolo
Tibi oblatum, quod ut grata mente accipias, etiam atq. etiam rogo. Ex amore
in nostram familiam Domini Legati, ut et vestri Principis, quidquid inde in
postremum redundabit, Tibi debebimus : Gratia Musa tibi : gratias amicissime
et clarissime Bartoline : imò etiam gratias tibi, optime Galene, vel vobis quoque
colendissimi præceptores olim mei, et viri optimi, ^ Io. Durete, Petre Seguine, Nic Pietree, Mich. de la
Vigne, Renate Moreau, Andreas du Chemin,
à quib. Galenicam bene medendi
methodum edoctus, numquam nisi melior recessi, indéq. saluberrimam
artem feliciter exercui ab annis 40. summo popularium commodo, sine fraude et impos-
tura, sine fuco et fallacia, more majorum, absque stibio, Gilla Theophrasti, et alijs venenis
Chymicis, paucis remedijs contentus, sena, cassia, rheo, manna, quandoque
compositionibus scammoniatis, diaphenico et alijs ejusmodi, cum syrupis rosa-
rum solutivo, et de florib. mali persicæ, de cichorio compos. cum rheo, et omnium
nostrorum remediorum principe, divina Venæ sectione, cujus ope acutiores
morbi feliciter debellantur atque profligantur. Sunt et nobis in usu et
ad manum alia præsidia, sed quæ rarius usurpantur, qualia sunt balnea
et thermæ, aeris et loci mutatio, lactis species omnes, aquæ metallicæ ; quæ quidem singula quum
magis pendeant ab experimento, faciunt secundum ordinem remediorum, et dumtaxat
in morborum depulsione easdem vices obtinent quàm turmæ auxiliares in
exercitu. Nobilem quendam virum hodie vidi leviter ægrotantem, quem
vocant Le Gouverneur de M. le Prince : virum bonum, eruditum ac bene
moratum.
Dissidium Regis cum Papa dicitur hîc compositum : sed articuli Pacis
nondum enuntiantur. Nic. Fouquet adhuc est in regio carcere, ut et multi
publicani, fures publici, et Galliæ deprædatores. ^ Aliàs alia scribam. Interea
verò, Vir Cl. vive, vale, et me ama. Parisijs, die Lunæ, 18. Martij, 1663.

Tuus ex animo. G.P.

^ Hîc habeo munusculum, nempe calculum argenteum, sive numisma,
cusum in meo Decanatu, ex decreto Facultatis : quod
ut grato animo
accipias, enixè precor.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 18 mars 1663. Note t

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1266&cln=t

(Consulté le 24.09.2022)

Licence Creative Commons