À Adolf Vorst, le 27 avril 1663
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 145 ro.

nostri homines, novitatis parum fructuoso studio nimis
addicti. Filius tuus dilectissimus sane dignus est qui ab
omnibus ametur, est enim optimus et bene moratus
adolescens, cui ut et t
Tibi, nestoreos annos exopto.
Clarissimi Collegæ tui et a
Amici nostri eximij, domini
Lindani filium ambabus ulnis amplectar quando ad
nos venerit. Quod spectat ad res nostras publicas, certe
nutavit, sed eventum nemini
nemo novit præter Deum : cor
regis in manu Dei est.
Dissidium Papæ cum Rege nostro
æstate proxima Lugduni Celtarum componetur per
quosdam homines ex utraque parte selectos, quibus comites
adjungentur Hispanus quidam, v
Venetus Legatus, Sabaaudus
et Parmensis,
qui haud dubiè rem ipsam component ut
ex Italiæ finibus bellum arceatur. In Germania rumor
quidam ferebatur non valde occultus, de futuro bello
inter Regem nostrum et Cæsarem, sed hoc anno nullum
futurum est. Nic. Fouquetus, olim regiæ gazæ præfectus,
adhuc detinet in latibulo ; dicitur tamen, aut saltem
speratur à suis, usque ad patibulum non iturus.
Quænam sint futuræ conditiones fœderis inter nos et
Jovem Capitolinum faciendi, nemo certe novit : puto
tamen nobis remansurum Avenionensem Comitatum ;
sed utinam ea lege, ut inde capellantur turpes illi
Judæi, et Romam remittantur, ut ad fidem Christi
deducantur per monachos Italos, forsan Iudæis nequiores.
Revera Loiolæ sociennes nimis multa possunt apud
Reges et principes, quibus haud dubiè clandestina consilia
suggerunt, tanquam homines astuti et versipelles, ut varijs
illis artibus quibus pollent supra mortales omnes, tandem
rem faciant. Hodie Iudices illi à Rege selecti contra
peculatores et publicanos, toti sunt in conficiendo Fulqueti
negotio,

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Adolf Vorst, le 27 avril 1663. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1274&cln=t

(Consulté le 23.10.2021)

Licence Creative Commons