À Reiner von Neuhaus, le 4 juillet 1663
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 160 ro.

dramatis, nemo novit mortalium præter Regem ipsum, aulicarum artium
et Imperatoriæ prudentiæ callentissimum. Faxit Deus ut diu vivat, et sub
ejus Imperio floreat tota Gallia, imò et profunda pace gaudeat et fruatur universa
Europa. Pro effigie tua gratias habeo immortales : quam jam habebam in
Suada tua. Omnes libros tuos in schedula tua designatos hîc jamdudum habeo :
utinam et alij posthac de manu tua prodeant. Carolus meus Te salutat :
qui nuper in vincula conjectus est : sed pone metum neq. enim terrere Te volo :
nuptiarum intelligo : unius ex Collegis nostris filiam duxit in uxorem, formo-
sulam et eximiè dotatam : Nata est Parente optimo, viro erudito, et perito,
mihiq. notissimo ab annis 40. Simile simili gaudet. Utinam cogitationibus
atque et consilijs nostris faveat atque benedicat Deus Opt. Max. qui Te
servet in multos annos. Quî se habet optimus ille virorum, Christianus
Romphius
, olim noster ? fac sodes ut sciat me suum vivere, neq.
immemorem esse tot beneficiorum. Vale, Vir Cl. et me ama. Scriptum
Parisijs, die 4. Iulij, 1663.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Reiner von Neuhaus, le 4 juillet 1663. Note t

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1281&cln=t

(Consulté le 03.12.2022)

Licence Creative Commons