À Marten Schoock, le 7 juillet 1663, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 148 ro.

Nempe ut hoc unum à Te impetrem, ut cogites in posterum de aliquo libro
erudito, à Te confecto, ejus Nomini inscribendo : Ego illic statim adero post
principia, rem tuam agam, et quantum in me erit, eam promovebo : sed
ut spero, feliciter, atque bonis avibus. Iam aliquando apud Illustrissimum
virum de Te et pro Te egi : et hoc præmisso, si mihi credideris, posthac agam
felicius et cum meliori successu. Hactenus hîc actum est de dissidio inter
Regem nostrum et Iovem Capitolinum : et quasi anti-Christanum fuis-
set à Papa dissidere, sperabant multi rem totam facilè componi posse, per
Episcopos, Monachos aut Iesuitas : verùm spes illa tota evanuit : nulla pax
amplius speratur : idcirco potes tutò cogitare de tuo Machiavello. Tuum de
Fermentatione
librum legam quum habuero : et Erasti sententiam examinabo
de Epilepsia : fuit ille vir præstantissimus, acerrimus veritatis indaga-
tor et vindex, Paracelsi et Chymistarum flagellum. Plura aliàs,
Vir Cl. quum ea quæ pro me misisti ad D. Utenbogardum, mihi reddita
fuerint. Vale igitur, et me ama. Parisijs, 7. Iulij, 1663. Tuus ex animo G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Marten Schoock, le 7 juillet 1663, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1283&cln=t

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons