À Marten Schoock, le 18 janvier 1664
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 159 vo.

ejus studijs summè proficua, imò et necessaria esse puto : mentem meam
valde probavit, consilium meum laudavit, rogavitque ut de ijs ad Te
scriberem, quod facio : nobis igitur indica quænam illa sint, cujus usus
homini studioso, foro addicto, ex quib. Scriptoribus desumpta, et cujus
pretij futura sint isthæc omnia. Si vere proximo volueris ad nos mittere
unum ex Filijs tuis, responsum tuum adfere poterit, unà cum aliquot
eorum folijs, quæ emendi cupidinem excitent, vel adaugeant. De quib.
Te cogitare velim, ut ad nos suo tempore scribas, et mentem tuam aperias.
Vale, Vir Cl. et me ama. De ijs quæ antehac à Te accepi gratias ago
singulares. Libri tui de Cervisia nova editio locupletata, et secundis
tuis curis adaucta quandonam prodibit ? Parisijs, 18. Ianu. 1664. Tuus etc.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Marten Schoock, le 18 janvier 1664. Note t

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1309&cln=t

(Consulté le 27.11.2022)

Licence Creative Commons